Latin
3.4.2 to 3.4.3
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.4.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Te verissime Ampsanctinae scaturiginis conregionalis tuae leterrimus fetor, te Averni lacus nocentissimus halitus, te postremo Atabulus provinciae tuae pestifer halitus inflavit, quibus tot morbis turgidus et mafesanus, immo insanus effectus, haec cructares, haec evomeres, haec exhalares; atque ultinam! quia hoc tibi fuisset utilius vitalem spiritum exhalasses, antequam tam obscena, tamque plena dedecoris, pleno ore proferres. Quis scenicus d turpio, quis durio, vel sannio professae licentia turpitudinis publice ista pro— ferret? te matronae castae, te honesti et ornati vir legant? sed si honestatis sint memores et pudoris exhorrebunt, et veluti monstruosam viperam, ut fertur hydra fuisse, diffugient.