# Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.11

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Incipit Liber, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.6.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.6.11

Hic qua fraude, et quo dolo, quos omnes dicas et sentias novimus et tenemus, videlicet non omnes omnino homines, hoc est, totum genus humanum, sed hos omnes qui imitatores Adae esse voluerunt: et per resurrectionem Christi, quod ille Apostolus dixit, omnes resurrecturos, similiter sine dubio dicas necesse est, non omne prorsus genus humanum resurrecturum esse, sed tantummodo justos et sanctos, qui Christi justitiam et sanctitatem fuerint imitati; cum constet omnes omnino resurrecturos esse per Christum, quamvis alios ad regnum, alios ad judicium. Et addis: « Jure igitur improbatur, qui huic sententiae contradicet [Baluz. contradicit], quae ait, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. xv, 21) »; item: « Quod peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum: et haec sententia, inquis, a nobis merito refellitur; non enim soli ipsi, sed generi humano obfuisse credendum est. »

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
