Latin
Incipit Liber, Chapter 7
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Item ex eodem libro capitulo lxvi verba Juliani. «Intravit igitur, secundum Apostolum, per unum hominem peccatum, et per peccatum mors, quoniam illum, et reum, et damnationi perpetuae mortis obnoxium mundus aspexit, »Certe aliud mox [Baluz. om. aliud mox] dicebas, et negabas in hune mundum per illum unum hominem intrasse peccatum, cum nunc confitearis intrasse. «In omnes autem homines mors pertransiit, quia una forma judicii praevaricatores quosque reliquae comprehendit aetatis. Quae tamen [Baluz. add. ais] mors, nec in sanctos, nec in innocentes ullos, saevire permittitur; sed in eos tantum pervadit, quos praevaricationem viderit aemulatos: quae praevaricatio, licet non sit facta naturalis, fuit tamen forma peccati; atque ob hoc, licet non aggravet nascentes, tamen accusat imitantes. Mors autem judicialis transit in eo in quo peccaverunt omnes, sed libera voluntate. »Ad haec. Si judicialis est ista mors [Baluz. om. mors] qua mulctatus Adam est, et ipsa est quae transiit et transit in posteros, non, ut ais, omnes omnino, sed ad solos imitatores; quae vel qualis erit illa alia quae animam a corpore separat? Hic arctatos: «Naturalis, inquies, quia Adam sive peccaret, sive non peccaret, mortuus fuisset. »En stemma Christianum! en ecclesiastica antiqua traditio! Sed vides nempe, quomodo te ipsum, in dictis tuis contrarius [Baluz. contrariis] tibi, tamquam vipera lanies, cum verborum crepitaculis magis quam ullis declamationibus studium inane dependis.