# Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.7.2

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Incipit Liber, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.7.2

Vellem autem te pressius interrogare, de morte cujusquemodi quid sentias, qui earum unam quamlibet saltem transire permittis. Velim ergo dicas mihi quid sit mors, quae tuo judicio transit. Substantia est vel natura, an res aliqua accidens? Meminimus enim tempore quo praesens in urbe Roma, cum principibus hujus amentissimi erroris tui, in nonnullis simplicioribus Ecclesiam ventilabas, qualiter interrogabas: « Quid est peccatum, inquiens, malumne aliquid, an bonum? » Malum utique respondebatur tibi. Ad haec addebas: « Deusne hujus mali auctor et opifex? » Absit, absit, exclamabatur [Baluz. exclamatur] tibi, longe, quam longe sit ista dementia. Hoc nec impiissimus profiteri ausus est Manichaeus, qui mali auctorem Deum nec sentit, nec profitetur; sed id proprium habere a sempiterno principium, propriam essentiam, propriamque naturam, scelestissime flagitat: ubi mox tunc ipse quaerendum esse dicebas, « utrum peccatum substantia esset, an natura, an res aliqua accidens. » Ubi cum paululum haereret Christiana simplicitas, taliter inferebas, « peccatum nulle modo modo posse esse substantiam vel naturam, quia sic haberet [Baluz. habet], aiebas, Deum opificem et auctorem; nulla enim est natura quam non condidit Deus. Sed quia supra constitit auctorem Deum mali non esse, non est ergo substantia vel natura peccatum, quod malum esse apertissime claruit; et quod substantia non est, inquis, in substantiam seu naturam, quod homo est, transire nullo jure, nulla ratione credendum est; » atque concludebas: « male igitur et stulte traducianum ex Adam creditur esse peccatum. »

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
