Latin
Incipit Liber, Chapter 7
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ergo supra dicebam, patere me, ut ego quoque hac via te et iisdem argumentorum interrogem lineis, ut nos doceas respondendo. Mors, saltem haec quae secundum animam est, et est aeterna, quamque Adam transgressor excepit, et transmisit in posteros, quam tu solam ad quantoscumque, non omnes omnino homines generaliter, sicut Apostolus ait, sed ad paucos admodum imitatores transire definis (nam de illa altera quae a corpore animam separat tibi nulla fit mentio), substantia est aliqua, vel natura, an res quaedam substantiae accidens? Tu si adhuc aliquid in te luminis habes, respondebis, et dicet, eam naturae substantiae accidisse, nec posse did substantiam, quae poenalis data est primo transgressori, et deinceps generi humano; nemoque prudentum, inquies, poenam dixerit esse substantiam vel naturam: ubi tu mox tuis cassibus concludendus es. Nullo pacto mortem illam judicialem, quae quia poenalis est. [Baluz. add. quae] substantia nulla est, quam tu in posteros saltem imitatores Adae transmittis, numquam de substantia in substantiam, vel de natura in naturam, quod [Baluz. vel natura, quod] homo est, posse transire declaratum est.