# Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.8.10

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Incipit Liber, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.8.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.8.10

Sed transeamus hinc studio brevitatis ad aliud vocabulum, quod salvator est. De [Baluz. quod de] Salvatore in Evangelio ita scriptum est: Natus est vobis hodie Salvator in civitate David (Luc. ii, 11). Unde et Graeco eloquio, Jesus proprie, et apud [Baluz. ad] Zacchaeum: Salus hodie domui huic facta est, quoniam et iste filius est Abrahae (Luc. xix, 9). Item: Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat, inquit (Ibid., 10). Tu sine dubio, quia parvulorum greges non periisse pronuntias, non salvantur, non requiruntur: hoc audi, et de ove perdita, quaesita et inventa, hoc et de dragmate vel manipulo qui perierat (Luc. xv). Item apostolus Paulus: Humanus sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum salvos facere peccatores, quorum primus sum ego (I Tim. i, 15). Hinc, tu [Baluz. om. tu] egregius magister, amolire parvulorum catervas, ut ad hunc non currant qui venit salvare quod perierat (Luc. xix, 9); qui non venit vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. v, 32); qui baptizat in remissionem peccatorum (Act. ii, 38); qui ovem quaerit quae aberravit (Luc. xv, 4); qui dragma (Ibid., 8), id est, manipulum qui perierat; qui pro peccatoribus mortuus est (I Cor. v, 3); qui fudit sanguinem in remissionem peccatorum (Ephes. I. 7); qui pro peccatis hominum traditus est (Rom. iv, 25); qui vulneratus est propter iniquitates nostras (Isai. liii, 5); qui precata nostra portavit in corpore suo super lignum (I Petr. ii, 24); qui tamquam ovis occisionis pro peccatis nostris [Baluz. om. nostris] oblatus est (Isai liii, 7); qui delevit chirographum debitorum (Col. ii, 14); qui, secundum apostolum Petrum, passus est justus pro injustis, ut nos adducat ad Deum (I Petr. iii, 18); cujus sanguis, secundum Joannem evangelistam, purgat nos ab omni delicto (I Joan. i, 7); qui, cum infirmi essemus secundum tempus, pro impiis mortuus est, ut Paulus dicit apostolus (Rom. v, 6); qui in similitudine carnis peccati de peccato damnavit peccatum in carne, ut idem Paulus est testis (Rom. viii, 3); qui reconciliavit nos ex offensa Deo Patri, ut idem denuo dicit Apostolus (Rom. iv, 10); qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, et unus pro omnibus mortuus est, ut nos eriperet de praesenti saeculo malo (Gal. I, 4), Et quis finis erit, si hic omnia recenseamus a quibus hic doctor egregius abigit innumerabilem multitudinem parvulorum?

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
