Latin
Incipit Liber, Chapter 8
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.8.11
Unproofread scanNot analysed yet
Quod illuminat nos, Joannes apostolus ita dicit: Quod si in lumine ambulaverimus, sicut ipse est in lumine, societatem habebimus in invicem, et sanguis Jesu Filii ejus purgabit nos ab omni delicto (I Joan. I, 7). Rogo, quibus auribus, qua fronte audis, sanguine nos Jesu Filii Dei ab omni delicto purgari, cum tu nullum infantes delictum habentes, ut dicis, ab hoc sacrosancto sanguine arceas?