# Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.8.24

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Incipit Liber, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.8.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.8.24

Jubesne igitur ut parvuli, obnoxii in nullo peccato, hanc sibi dicant hostiam minime profuisse, quae tantum pro peccatis, vel pro peccatoribus, mactata cognoscitur? quin audire debes quid praeco hujus victimae in consequentibus epistolae praedicet (I Joan. v, 7): Et sanguis Jesu Filii Dei mundavit nos ab omni delicto. Item [Baluz. idem] Paulus: Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos ab omni iniquitate redimerot, et mundaret sibi populum aemulatorem bonorum operam (Tit. I, 24). Quo te vertes? Quo fugies, ut hos laqueos evites? Videsne, impudentissime, hostiae hujus sanguinem mundatorium esse peccatorum, redemptionem quoque ab omni iniquitate, per quem sibi praepararet populum aemulatorem bonorum operum? Et tu fronte ferrea, et corde saxeo, separas parvulos a populo Dei, qui expiatus et redemptus, tot et talibus divinis praemiis gaudet.

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
