Latin
Incipit Liber, Chapter 8
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.8.26
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vita est Christus, audi Joannem apostolum: Et hoc testimonium est: quia vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio ejus est. Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium, non habet vitam (I Joan. v, 11), sed judicium Dei manet super eum (Joan. iii, 36). Eia praeceps! admitte ut sine baptismo parvulus hanc liabeat vitam. Haesisti, ut credo, hic, et in eodem luto haerendo versuram solvis. Si igitur non habet sine hoc sacramento vitam, judicium Dei manet super eum. Unde hoc? Non quaero, legentium prudentia intelligat. Quod reficiens et relevans Dominus in Evangelio: Venite ad me, onmes qui laboratis aut [Baluz. et] onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve [Baluz. Add. est] (Matth. xi, 28). Numquid et hic erit ulla dubitatio, nullum ad illum concionatorem properare, nisi qui oneratus aliqua sarcina, labore conficitur, qua deposita, tollat leve jugum ejus super se mitis et humilis corde? Et quid est aliud, nisi, ut diximus, sarcina peccatorum? quae quia, ut te delectat, parvulis nulla est, non audiant hunc concionatorem (quem Graeci Ecclesiasten nuncupant), et intelligere non curent, de tollendo miti et levi jugo ejus, quia nullum quod deponerent onus habuere. Haeccine Christianos audire non nefas est? vosque adhuc pati garrire ei negligentia sacerdotum, non ultima poena est?