# Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.8.9

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Incipit Liber, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.8.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.8.9

Nempe, vis non vis, vivificator est Christus: hic interrogabo, et animae, et corporis? Tu, invitus licet, ita fateberis. Repetam interrogationem, totiusne omnino aetatis? Respondebis, totius. Pressius exigam, et parvuli? Dices, etiam; sed audi, dicam tibi, quo modo iste, et ut ita dicam, qua arte vivificet? Deus autem, inquit praeco ejus et Vas electionis Paulus apostolus, qui dives est in misericordia propter multam charitatem, qua dilexit nos in Christo, cujus gratia salvi facti sumus (Ephes. ii, 4). Quid nunc censes? connumeravit et connuncupavit et parvulos. An foris sunt ab ista miseratione et dilectione, quia non sunt mortui peccatis, et exspectant te vanissimum janitorem, ut tunc eos admittas ad misericordiam vivificandos, quando a miserando cessaverit peccatores, ut eos aliter quam alios vivificet?

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
