# Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.10

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Incipit Liber, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.9.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.9.10

Adhuc tamen audi quod te in majorem rabiem contra nos et Dei Ecclesiam concitet: Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. Charitas enim Christi [Baluz. add. inquit] urget nos, judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed illi qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. v, 13), ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. xiv, 9). Obmutesce, nullus, nisi per Adam, sed poenaliter, mortuus est, neque moriturus est; nullus, nisi per Christum resurget, sed alius ad regnandum, alius ad poenas aeternas luendas: Unusquisque, ut ait Scriptura (I Cor. xv, 23), in ordine suo, dummodo, ut saepe diximus, et tibi cum Apostolo reclamamus, ut nullus omnino hominum in omni prorsus aetate praeter Adam mortuus, nullus redivivus in carne futurus sit praeter Christum.

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
