Latin
Incipit Liber, Chapter 9
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.11
Unproofread scanNot analysed yet
Illud quoque memineris nos tenere, et in fide nostra habere certum [Baluz. fidem nostram. . . . . coeptum] de duabus mortibus, de quibus superiori loco, ut potuimus, diximus: unam, quae secundum animam est, Christum non habuisse, quod oramus ut ne quisquam dementissime dicat et sentiat, quia non ita natus est, ut caeteri omnes homines, de voluptate carnali, sed nova in eo generatio ex immaculata ante partum et post partum virgine sine libidine affuit. Intende, lector. Illam autem alteram, id est, animae a corpore separationem, voluntarie suscepit indebitam; qui si scelere Judaeorum non fuisset occisus, potuit fieri ut senectute longaevus, quia hoc illi semel placuerat, sponte susciperet, pro nobis, id est, pro nostro quod contraximus in Adam fenore, et nostris propriis quae addidimus, indebite moreretur. Quamquam magis omnium de illo praesagia prophetarum, et inferenda ei cruce parricidali Judaeorum furore, complenda fuisse, Christianorum nullus omnino debeat dubitare.