Latin
Incipit Liber, Chapter 9
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.14
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tibi de tanta hujus nostri opusculi brevitate erit ridendum, cum te de tam numerosis libris, horridae magis loquacitatis quam ullarum rerum, saltem consideratione dignarum, tu jactare non debeas. Nolo in hanc partem ignorantiam fingas; scis namque in ista quaestione, quae inter nos vertitur, de mortalitate scilicet generis humani, quae per primos transgressores divini mandati generaliter per semina percucurrit, et currit, et in finem usque cursura est, quae totam prorsus causam tuam consumit, tamquam ad validissimum stipitem alligandum: quam si inter nos causam, immo in te, exstinctam esse christianus prudensque lector advertet, nihil tibi, sed prorsus nihil ulterius, quod vel in hunc eumdem [Baluz. ulterius vel unde] mutire debueris, vel modo debeas, remansisse cognoscet; tibique de toto sermone tuo, quem summam esse eloquentiam jactas, magis illud competere aptiusque, quam de quo dictum est, judicabit: »Satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta [Baluz. add. semper] cupiebat. »De sensibus autem tuis, quibus vagus ac vanus attolleris, alterius prudens saeculi ore pronuntiabit, ubique coaptabit dictum hoc: Parturisse te montes, unde nasceretur ridiculus mus.