# Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.4

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Incipit Liber, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.9.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.9.4

Necessaria igitur capituli repetitione, quid mari exarato et Oriente lustrato novum inauditumque inde attuleris, denuo perscrutemur, « Intravit igitur, inquis, secundum Apostolum, per unum hominem peccatum in hunc mundum, et per peccatum mors, quoniam illum et reum, et damnationi mortis perpetuae destinatum mundus aspexit.» Et subjungis: « In omnes autem homines sola mors pertransiit, quia una forma judicii praevaricatores quosque, etiam reliquae comprehendit aetatis; quae tamen mors, nec in sanctos, nec in [Baluz. om. in] innocentes ullos saevire permittitur, sed in eos, inquis, tantum pervadit, quos praevaricationem viderit aemulatos: quae praevaricatio, licet non sit facta naturalis, fuit tamen forma peccati; atque ob hoc, licet non aggravet nascentes, tamen accusat imitantes: mors autem judicialis trans- …t in id, quod peccaverunt omnes, sed libera· voluntate. » Haec inde sunt probabiliora et eliquatiora sensa doctrinae; illorum vero superioris temporis definitorum facta jactura est? An est tibi aliquid latens profundum, quod nobis forte a Brachmanis, Gymnosophistis, vel Hyperboreis, vel si quae sunt aliae gentes noti orbis sapientiores, sit exponendum?

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
