Latin
3.9.7.1 to 3.9.7.16
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.7.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia hanc corporalem mortem eruditissimus hic magister naturalem illis exstitisse, nobisque esse pari modo naturalem, sentit ac docere conatur, nec eam per peccatum aliquando transisse, nec transire posse per semina, videamus, ut dixi, quid de ea interim Paulus apostolus senserit atque praedicaverit. Ad Corinthios namque scribens, cum de resurrectione corporis, cui contraria mors ista [Baluz. corporis ageret, cui a contrario mors ista est], id est, resolutio corporis, vel separatio ab eo animae, est, ita latius loquitar: Notum autem vobis facio Evangelium, fratres, quod praedico vobis, quod et accepistis, in quo salvamini; qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis: tradidi enim vobis imprimis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (I Cor. xv, 1-3). Eia devie, pronuntia, si audes, Christi mortem, qui pro peccatis mortuus est, ad parvulos, quos esse sine peccatis defendis, non pertinere, aut eos in morte Christi non baptizari. Et quia sepultus est, inquit, et quia resurrexit tertia die secundum Scripluras, et quia visus est Cephae, et post haec undecim. Deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem et dormierunt. Deinde visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus. Novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi; ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus cum Dei Ecclesiam. Gratia autem [Baluz. om. autem] Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum. Sive ego enim, sive illi, sic praedicavimus, ei ita credidistis; si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quia resurrectio mortuorum non est?