# Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.7.17-38

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, 3.9.7.17 to 3.9.7.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.9.7.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.9.7.17

Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, inanis est [Baluz. add. ergo] praedicatio nostra, inanis est et fides vestra [Baluz. nostra]: invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Si mortui non resurgunt… neque Christus resurrexit; quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, et adhuc estis in peccatis vestris; ergo qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus: nunc autem Christus resurrexit a mortuis [Baluz. om. a mortuis] primitiae dormientium, quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; et sicut in Adam omnes moriuntur, ita omnes in Christo vivificabuntur, unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri; oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus; novissima autem inimica destruetur mors (I Cor. xv, 4.26). Item idem post pauca: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In novissima tuba, canet enim, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem [Baluz. add. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem], tunc fiet sermo, gui scriptus est: Absorpta est mors in victoria: ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua (Ose. xiii, 14)? Stimulus autem carnis peccatum, virtus vero peccati lex, Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam, per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid., 51-57).

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
