# Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.9.8

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, Incipit Liber, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.9.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marius-mercator/liber-subnotationum-in-verba-juliani/3.9.8

Audistine, insanissime, sentisne [Baluz. nunc saltem] singulari impudentia et furore rabidissime? Per hominem mors, inquit. Quae hic mors est, dicito nobis, quae per hominem percucurrisse praedicator? Tuane illa, an quam novit Ecclesia jam Christi resurrectione devictam, in nobis etiam in fine devincendam? Sed, admoneo, praebe aurem, et audi sequentia: Sicut enim in Adam, inquit, omnes moriuntur, ita omnes in Christo vivificabuntur. Quis umquam dubitavit hic vivificationem ullam aliam, nisi carnis resurrectionem in omnibus hominibus futuram, intellexisse Apostolum? Jubesne igitur, soli admodum pauci resurgant, et in ipsis tantum mors devicta, atque in fine vincenda sit, qui praevaricantem Adam sint [Baluz. non sunt] vel fuerint imitati, in quos tua ista, quia tua semper dicenda est, mors potuit pertransire, et non omnes omnino homines qui ex Adam et Eva primis transgressoribus mortalitatis, non illis ingenitae, sed per peccatum quaesitae, originem ducunt? Et quid sibi vult tanti hujus praeconis tam prolixa, sana tamen et salutaris, super hoc doctrina verborum, si tu novus, quem Deus avertat [Baluz. add. erroris], spiritus audiaris? Nec tibi calumniandi nobis aditus ullus patebit, tamquam dicamus et sentiamus, aequalem resurrectionem, id est, unius meriti, omnibus esse praestandam: quia omnes, licet diverso exitu, una tamen morte moriuntur [Balux. moriamur], cum evidens Apostoli nos doceat sermo dicentis: Unusquisque in suo ordine. Et iterum: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

---

Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp773/tmp773/tmp773.tmp773.opp-lat1.xml.
