Latin
1.3 to 1.5
Marko Dumanić, Synopsis virorum illustrium Spalatensium 1.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Pater frater Valerius de Spalato. Quam utilia sint ad aeternam consequendam salutem opera bona, serio ostendit venerabilis Dei servus pater frater Valerius de Spalato ordinis praedicatorum. Hic optimus pater magnis virtutibus pollens, habita superiorum licentia, in Hierusalem perrexit; quibus locis devote adoratis in Dalmatiam redire statuit. Verum in navi quam conscenderat, repente dissolutione sui corporis imminente, magna exhibens devotionis signa mortuus est atque ad portum aeternitatis, uti pie creditur, citius quam quo remeabat pervenit. Cujus corpus dum de more nautae in mare projicere vellent, stupide se abstinuerunt, quia cilicium carni ita adstrictum invenerant ut nullatenus illud evellere potuerint; sicque confirmati de tanta viri sanctitate, toto tempore quo secum una simul habuerunt diligenti attentione servatum patribus praedicatoribus sui ordinis in Cydoniae insula prope Cretam in Graecia magno pro munere donarunt, a quibus honorifice conditum fuit in deposito particulari in ecclesia nominis sancti Nicolai atque ab eisdem in capitulo generali celebrato Romae 1608. relatum. Plod. part. 2, l. 4, pag. 397 et ex actis ejusdem capituli generalis Pater frater Vincentius Dudan. Perpia ac devotissima carmina Dominicae incarnationis, passionis et mortis mysteriis cum vita beatae Osannae de Catharo itidem carminibus exarata in vernacula lingua sanctimonialibus monasterii sancti Pauli donavit pater frater Vincentius Dudan de Spalato ordinis praedicatorum, Dalmatiae provinciae moderator, sacrae theologiae magister. Vir utique fuit magno ingenio pollens, theologus non ignotus, concionator non vulgaris, poeta nomine clarus. Immatura et satis praepropera morte decessit Venetiis, pro secunda vice exprovincialis, anno 1703, sepultus in ecclesia sancti Joannis et Pauli. Ex relatione. Frater Jacobus de Spalato. Anno Domini 1445. actu Romae legebat sententias pro gradu et forma doctissimus pater sacrae theologiae magister frater Jacobus de Spalato, Dalmaticae provinciae alumnus, ex ordine praedicatorum, electus in capitulo generali celebrato Avenione anno 1444; de quo viro optime merito reliqua adhuc desiderantur. Lopez in Hist. 3, p. 1. 3. et 2, pag. 360. Piccinard. de approb. doct. D. Th. ,tom. 2, lib. 4.