Latin
De Leone X. Pontifice Maximo Florentino de Medicum familia
Marko Marulić, Carmina Latina IV 3
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse Deus Medicem clarum pietate fideque
Ecclesię iussit totius esse caput
Atque uolens illi dare congrua nomina dixit:
»Tu decimus posthac, tu Leo dictus eris!
Iste etenim numerus numero est perfectior omni
Nobiliorque feris omnibus ista fera. «
Gaude igitur, Medices, tibi conuenit ampla potestas:
Conuenit et meritis nomen utrumque tuis.