# De humilitate 1.111-112

Marko Marulić, De humilitate, 1.111 to 1.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.111

Caiphas autem consurgens et ore ad Iesum conuersus furibundo ac procaci exclamat: Quid non respondes ad ea, quę isti aduersum te testantur? Sed quoniam nihil prodest respondere iniquis nullamque accusati defensionem admittentibus, ipse Iesus nullum contratulit uerbum, tacere satius esse existimans quam frustra se tuendo linguam fatigare. Princeps uero sacerdotum tacentem ad responsionem prouocabat quęrens ab eo occasionem magis probabilis accusationis. Adiuro te — inquit — per Deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius Dei. Tot miraculis eius credere noluit, et nunc uerbis credere se uelle simulabat. Quod ergo impie quęsiuit, discere manifesto non meruit. Vnde Iesus neque affirmans neque denegans se esse Christum, Dei Filium: Tu dixisti, respondit. Suspensumque illum relinquens: Veruntamen — inquit — dico uobis, amodo uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei — ut se ęqualem probet Deo Patri. In nubibus autem ueniet, cum ad iudicandum descendet agminibus uallatus angelorum atque animarum sanctarum. Hoc audito idem sacerdotum princeps ira percitus scidit uestimenta sua. Quę res indicio erat iam desiturum esse sacerdotium Iudeorum succedente Christi sacerdotio. Mos autem erat, siquid aduersus Deum dictum audissent, ut ueluti detestando scindant a se uestimenta. Blasphemauit — inquit — quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid uobis uidetur? Quanta huius pontificis in innocentem malignitas, gestu, quo uestimenta scidit, uerbis, quibus blasphemum pronunciauit, iudicio, quo non esse opus testibus dixit, damnandum ostendit. Denique, quid illis, qui accusabant, uideretur, quęrit. Quasi uero eis, qui accusant, in accusatum proferre sententiam ius esset, ut idem ipsi et accusatorum fungantur officio et testium et iudicis. Totus ergo iudicii ordo peruertitur, quoties non ex uero, sed ex odio iudicatur. Reus est mortis, responderunt. Quid enim aliud respondere poterant ei, qui eadem malicia accusabant? Reum esse mortis dixerunt, qui iam tot mortuis uitam dederat.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
