Latin
1.120 to 1.121
Marko Marulić, De humilitate 1.120-121
Unproofread scanNot analysed yet
Interim autem, dum Petrus frigescentia membra prunarum calore refouet, pontifex interrogat Iesum de discipulis suis et doctrina eius. Malignus captator ueluti discere uolens interrogat, et tamen accusandi causas extorquere nititur. De discipulis ergo quęrit, ut seditiosum deferat eum, qui circa se pręsidia compararet. De doctrina scrutatur, ut, si Mosaicę contrariam esse deprehenderit, ipsum tanquam Deo aduersantem morte mulctandum denunciet. Dominus autem sic responsum temperauit, ut et uera diceret et illi accusandi locum non pręberet. Ego palam —inquit —locutus sum mundo. Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudei conueniunt. Et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt, quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt, quid dixerim ego. Magna profecto innocentię fiducia, cum quis etiam inimicos in testimonium sui citat. Dicant illi, inquit, quorum uerbis fidem pręstas. *Mihi enim, quanuis uera dixerim, nequaquam credes. Dicant illi, qui, licet mihi inuideant, non usque adeo impudentes sunt, ut ea uel inficientur** uel inuertant, quę ego docuerim, cum nota sint omnibus. Hęc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? O facinus indignum, o scelus non ferendum! Alapam dedit iniquus iusto, seruus Domino, suo Creatori creatura, homo Deo. Sed inspiciamus percussi mansuetudinem tolerantiamque iniuria affecti incredibilem! Poterat igni imperare, ut exurat percussorem, sicut exussit*** quinquagenarios regis Achab, qui comprehendere uenerant Heliam prophetam; uel terrę mandare, ut repenti illum hiatu absorbeat, sicut absorbuit Datan et Abiron, cum Moysi procaciter insultassent. Poterat denique qualicunque sacrilegi huius nece iniuriam uindicare. Sed quia pro nostra omniumque salute perferre grauiora uenerat, et hoc non indignanter tulit. Ne enim**** fecisse aliter ac docuerat uideretur —pręceperat autem: Qui te percusserit in unam maxillam, offer ei et alteram —ostendit, quid sit alteram maxillam offerre dicens: Si male locutus sum, perhibe testimonium de malo, sin autem bene, quid me cędis? Ille igitur aduersario alteram offert maxillam, qui molli responso eius mitigare tentat iracundiam. Neque enim debemus irato rursum maxillam offerre, ne demus ei occasionem iterum peccandi, si adhuc furere uisus fuerit.