# De humilitate 1.125-128

Marko Marulić, De humilitate, 1.125 to 1.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.125

Tunc (ut alii Euangelistę narrant) recordatus uerbi Domini de sua negatione et galli cantu prędicentis,** exiit foras et fleuit amare. Flendo ergo Petrus culpam deleuit, quam timendo contraxerat. O felices lachrymę, per quas negatori reddita est gratia, meretrici uenia, latroni apertus paradisus! Nullum est tam graue crimen, quod ad misericordię fontem recurrentibus non ignoscitur. Illi duntaxat pereunt, qui, postquam peccauerint, de Dei misericordia desperant; sicut periit Cayn, sicut*** Iudas, dum se grauius deliquisse putant, quam ut ueniam mereri possint. Christus autem non uenit uocare iustos ad poenitentiam, sed peccatores. Neminem ergo repellit pius et misericors Dominus, qui cum spe impetrandę uenię ad eum supplex accedit. Exacta deinde nocte illa, qua capto Domino nostro illuserunt atque insultarunt, magis quam dici queat, nequiter ac ignominiose, mane consilium iniere de morte eius maturanda. Vinctum ergo, ut morte dignus appareret, Romanorum pręsidi Pontio Pilato tradiderunt. Tunc (ut Mattheus testatur) proditor Iudas commissi flagitii conscius ac poenitentia ductus retulit pecuniam, quam acceperat, principibus sacerdotum et senioribus dicens: Peccaui tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu uideris. Et proiectis argenteis in templo recessit. Et abiens laqueo se suspendit. Antequam de Iuda, uideamus de principum exitiali odio in Iesum. Cum tota nocte non quieuissent illum affligendo, neque die iam oriente quiescere poterant, donec, quomodo ipsum perderent, deliberassent. Sed cum in eum tam infensi essent, quare occulte oppressum non extinxerunt, sed potius publice interficiendum tradiderunt Pilato? Putarunt enim, si palam in omnium conspectu perimeretur, simul et gloriam eius perituram, quod scilicet ab eius laude etiam illi auerterentur, qui in eum credebant, uidentes publice damnatum et tanquam uere reum affici supplicio. Non satis ergo putarunt eum morti tradere, nisi et famam eius, quantum in ipsis erat, extinxissent. Sed quod illi pessimo animo cogitarunt, hoc prouidentia diuina in maximam patientis gloriam disponebat. Ob hoc nempe omnibus mors eius patere debuit, ut, qui postea resurrexit, nemo eum a morte resurrexisse dubitaret. Si enim occulte occideretur, plurimi tam de resurrectione eius ambigerent quam de nece incerti essent. Quicquid igitur Iudei ad obterendum Christi nomen machinati sunt, hoc in uerę resurrectionis efficacius cessit argumentum et in luculentiorem resurgentis triumphum.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
