# De humilitate 1.131-134

Marko Marulić, De humilitate, 1.131 to 1.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.131

Mittunt Iesum cum militibus in prętorium (ut Ioannes ait) et ipsi non introierunt in prętorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Tunc ergo intrantes hominis alienigenę domum immundi erant. Veruntamen multo maior animi immundities erat innocentem hominem, tametsi Christum esse ignorarent, in damnationem mortis dare quam pręsidis Romani prętorium ingredi. Camellum ergo glutiunt et culicem colant, minima uitant, et parricidio inquinari non metuunt. Exiuit ergo Pilatus ad eos (ut idem Euangelista refert) et dixit: Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc? Haud sane iniusti iudicis fungitur officio Pilatus, si ab eo postea non desciuisset. Quanuis uinctum uideat Iesum coram se atque a principibus sacerdotum et senioribus populi adductum, causas tamen inquirit, ob quas damnari debeat. Nouerat enim talium delatorum superbiam alieno inuidentium honori et de Iesu iam fortasse mira quędam audierat. Ideo sententiam suspendebat, donec de crimine certior fieret. Responderunt illi et dixerunt: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Arrogans responsum istud primum falsę delationis fuit inidicium . Ob hoc enim solum, quia ab ipsis traditus est iudici, malefactorem intelligi uolunt. Quęnam, quęso, erant ista maleficia? Nunquid malum erat obsessos a demonio liberare, cęcis uisum restituere, leprosos curare, mortuos ad uitam reuocare? Nunquid malum erat sanctioris uitę pręcepta tradere, uiam salutis aperire, regnum Dei propinquum nunciare? Sed quoniam talia cuncta cum summa autoris laude iactabantur ab omnibus, hoc ipsum erat, quod illis immodici in eum liuoris fomitem ministrabat. Soli honore digni apparere uolebant, soli primas cathedras appetebant et salutari ab hominibus magistri. Neminem sibi coęquari patiebantur. Iccirco et miraculis eius detrahebant, ut Belzebub opera esse dicerent, quę Dei erant. Offensus tam iniquo responso Pilatus dicit eis: Accipite ergo eum uos et secundum legem uestram iudicate eum! Quasi diceret: Si ordinem recti iudicii peruertitis, uos potius iudices eius sitis, ut uestra, non mea culpa pereat, qui uestram in eum criminationem discuti non permittitis. Dixerunt Iudei: Nobis non licet interficere quenquam. Os uestrum condemnat uos, o Iudei. Non negatis uobis non licere interficere quenquam. Et tamen interfici poscitis innocentem. Si ergo uobis non licet interficere, certe nec interfici quenquam uelle licet. In illorum autem manibus, qui crucifigunt, qui supplicio afficiunt Iesum, uestra est u oluntas, uestra mens, uester animus. Nequaquam illi interficerent, nisi uos, ut interficiant, instaretis. Facitis itaque, quod uobis non licere facere confessi estis. Quin etiam, quo facilius id factum impetretis, quędam crimina, iuxta alios Euangelistas, obiicere conati estis, nequid intentatum relinqueretis ad rem celerius perficiendam, quam inique decreuistis.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
