Latin
1.135 to 1.136
Marko Marulić, De humilitate 1.135-136
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim in Luca scriptum legimus: Coeperunt* autem illum accusare dicentes: Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cęsari et dicentem se Christum regem esse. En tibi, quam impudens maliuolorum audacia! Non erubescunt aperte mentiri, dum ei nocere nituntur, quem odere. Nunquid subuertit gentem, qui eam in uiam ueritatis dirigit? Aut Cęsari tributa dari prohibet, qui dixit: Date, quę sunt Cęsaris, Cęsari! Aut se regem dicit,** qui, cum eum regem facere uellent, fugit in montem? Dolosę autem horum accusationis ne Pilatus quidem ignarus, tantummodo ad regni suspicionem animum adiecit et interrogat dicens: Tu es rex Iudeorum? Mox etiam hoc contempsit, nihil ultra quęrens, cum consyderasset fieri quidem non posse, ut regnum ambiat aut ad dominatum aspiret pauper, humilis nec arma habens, quibus aliena occuparet, nec pecuniam, qua uulgi sibi (in)*** amorem conciliaret aut milites conduceret. Vnde etiam ipsi non fuit opus, ut se suspicione ista purgaret. Iccirco nihil aliud respondit nisi: Tu dicis. Quo uerbo ueluti superuacaneo neque obiectum diluit crimen neque confessus est. Manifestum igitur fuit tam ex parte iudicis quam ex parte rei nihil ueritati consentaneum dixisse accusatores, sed omnes eorum delationes ex inuidentię liuorisque malignitate proficisci. Quamobrem Pilatus ad Iudeos conuersus: Nihil inuenio causę —inquit —in hoc homine. At illi inualescebant dicentes: Commouit populum docens per uniuersam Iudeam, incipiens a Galilea usque huc. Quia nihil simile ueri obiicere poterant, clamoribus inualescunt, ac ueluti rabidi canes, cum mordere nequeunt, latratibus terrere solent, ita illi, dum grauius crimen deferendo nihil proficiunt, ad indignationem concitantur et ad infirma magis argumenta descendunt. Quid enim mali fuit docere et ad doctrinam, quę nihil erroris habebat, commouere? Pilatus autem audiens Galileam, interrogauit, si homo Galileus esset. Et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. Quęsiuit Pilatus, quomodo se ab innocentis damnatione liberaret nihilque de obiecto crimine scrutari uoluit, sed tantum, si homo Galileus esset, interrogat. Pręerat autem Galileę rex Herodes. Illi itaque cessit* iudicium in hominem Galileum, ne ipse instantia** principum iniquorum damnare eum cogeretur, in quo nihil damnatione dignum poterat reperire.