# De humilitate 1.137-138

Marko Marulić, De humilitate, 1.137 to 1.138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.137

Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. Erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo quod audierat*** multa de eo et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. Omnes illi, qui adhuc dubię fidei sunt, hunc Herodem imitari mihi uidentur. Audiunt multa in ecclesia de Deo, de angelis, de hominibus sanctis, multa de Veteri, multa de Noua Lege libenti animo discunt, sed dum ambigunt, an uera sint, quę didicerint, miraculorum spectaculis firmari expetunt, ut uera esse credant, indigni beatitudine illa, de qua dictum est: Beati, qui non uiderunt, et crediderunt! Non meruit Herodes signum uidere, quia noluit credere. Et isti, quia non uident, cupidinibus potius obsequuntur et diuina contemnunt. Interrogabat Iesum Herodes multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. Non enim discendi causa, sed tentandi experiundique id agebat. Stabant — inquit — principes sacerdotum et scribę constanter accusantes eum. Coram Anna, coram Caipha, coram Pilato, coram Herode, quocunque Christus ducitur, impiissimi homines eum sequuntur et accusant, donec reum peragant. Accusari autem se patitur innocens Dominus, ut nostram, qui peccauimus, fragilitatem excuset et excusatos Deo Patri reconciliet ad gratiam, quam amisimus, recuperandam. Herodes autem incredulus eorum, quę de Iesu audierat, et simul accusantium stimulis incitatus, spreuit eum cum suo exercitu. Tales enim serui, qualis dominus. Et ludibrii probrique causa ueste alba induit illum atque ita indutum remisit ad Pilatum. Et facti sunt — inquit — amici Herodes et Pilatus in ipsa die . Nam antea inimici erant ad inuicem. Ex inimicis amici fiunt, ut Christo simul aduersentur et alter, superbia elatus, eum irrideat, alter delatorum uocibus perterritus damnet. Pilatus tamen adhuc in proposito liberandi eum perseuerans, conuocatis (ut Lucas ait) principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum. Et ecce ego coram uobis interrogans nullam causam inuenio in homine isto ex his, in quibus eum accusatis. Sed neque Herodes. Nam remisi uos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Et Herodes igitur, inimicus Christi, testis est innocentię eius et iudex Pilatus. Neuter morte mulctandum censuit, ut minus excusabilis sit Iudeorum pertinacia, qui innocentis necem totis obnixi uiribus expetunt. Per diem autem solennem consueuerat pręses populo dimittere unum ex damnatis, quem postulassent. Quidam ex his magis insignis fuit Barrabas nomine, latrocinio infamis, seditione notus et homicidii conuictus. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem uultis dimittam uobis, Barrabam an Iesum, qui dicitur Christus. Sciebat enim, quod per inuidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum (ut Mattheus tradit) uxor eius dicens: Nihil tibi et iusto illi; multa enim passa sum hodie per uisum propter eum. Putauit Pilatus, quod saltem in comparatione nequissimi hominis et omnium iudicio damnandi Iesum potius dimittendum peterent. Ideo illis hanc proposuit optionem. Sed nihil omnino profecit. Barrabam enim dimitti postularunt, Iesum autem in crucem agendum atque necandum omnes pariter succlamabant. Et quo manifestior eorum foret iniquitas, etiam mulier Christi iustitiam attestatur. Nihil tibi et iusto illi, inquit. Hoc est: Caue, ne condemnes iustum et insontem neci tradas. Ecce somniantem me nocturnę terrent imagines et ueluti pro illo stantes minaci uultu occurrunt. Hic obseruandum reor: Quare in eum, quem Iudei capitali persequuntur odio, gentilis foemina pietate mouetur? Fortasse non aliam ob rem, nisi quia Christum, quem Iudei repudiarunt, gentilitas susceptura erat. Iudei ergo continuis clamoribus instabant, ut Barraba dimisso Christus crucifigeretur.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
