# De humilitate 1.139-140

Marko Marulić, De humilitate, 1.139 to 1.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.139

Aestuabat Pilatus, quid sibi agendum esset, incertus. Introiuit ergo (ut Ioannes ait) iterum in prętorium, et uocauit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum? Iesus autem, qui prius tacuerat, tunc respondit dicens: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? Quare, quem nihil latere potest, quasi rerum ignarus interrogat? Certe, non ut ipse discat, sed ut pręsentes et posteri sciant ipsius Pilati aduersum Iudeos contestationem. Respondit enim Pilatus: Nunquid ego Iudeus sum? Vt uidelicet ad te accusandum mouear sicut illi. Gens tua et ponitifices tui tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit ergo Iesus ad ea, quę sibi de regno affectato obiecta erant: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.* Quomodo, Domine, regnum tuum non est de hoc mundo, qui nisi per te regeretur, per te sustentaretur, non subsisteret in nihilumque redigeretur? Sed tamen regnum tuum, Domine, non est de hoc mundo; quia mundus iste transit et concupiscentia eius, regnum autem tuum stabile est et perenne. Non habet successorem, a quo suscipi debeat, non oppugnatorem, a quo per uim possideatur, non insidiatorem, a quo per f raudem occupetur. Regnum tuum semper idem est: non mutatur, non minuitur, nunquam finitur; uni tibi seruit, uni tibi subiectum est; iustis patet, poenitentibus aperitur, in peccato autem perseuerantes repellit. Rursum usque adeo regnum tuum non est de hoc mundo, ut nec discipulos tuos de hoc mundo esse dixeris; de mundo utique, qui in maligno est positus, in quo regnat peccatum, in quo dominatur diabolus, princeps mundi tenebrarum harum. Idolatras, hereticos,* omnes iniquos atque scelestos mundi huius nomine contineri credimus. Omnes quippe, qui in te non credunt, qui tibi non obediunt, serui diaboli sunt. Huiuscemodi mundus nequaquam ad regnum tuum, in quo est ęterna perpetuaque beatitudo, pertinet, sed ad regnum spirituum immundorum, in quo poena est ęterna et perennis.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
