# De humilitate 1.141-143

Marko Marulić, De humilitate, 1.141 to 1.143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.141

Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed pati pro mundo. Si regnare uenissem in mundo, ministri mei, angelici spiritus, pugnarent, ne traderer Iudeis. Nunc autem non est regnum meum hinc.*** Notanter et signate dixit nunc, hoc est, passionis tempore, sed erit postea, cum omne iudicium Pater dabit Filio, cum ponet inimicos scabellum pedum eius. Tunc et regnum eius erit in hoc mundo, ut iudicet uiuos et mortuos, iustos et iniustos. Ego — inquit — in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Hoc est, propterea quidem assumpta humanitate apparui hominibus, ut eos ab errore ad notitiam reducerem ueritatis, ne inimici laqueis impliciti perirent, sed his erruti**** saluarentur. Omnis — inquit — qui ex ueritate est, audit uocem meam. Ille ex ueritate est, qui in Deum credit, credens audit Christi doctrinam proficitque in credendo et exercetur in operando. Fides enim sine operibus mortua est, et sine fide impossibile est placere Deo. Credentes igitur in hac mortali uita sic laboremus laborum Christi memores, ut in ęterna ex illius consortio fructum metentes in Deo requiescamus. Pilatus audita ueritatis mentione interrogat: Quid est ueritas? Quęsiuit quidem, sed responsum non expectauit, ut ueritatis cognitione se iam indignum esse ostenderet, iustum et innocentem non ex ueritate absoluturus, sed potius ex metu plebis obstrepentis damnaturus. Fatetur nempe nullam se in eo inuenire causam, ob quam esset puniendus. Iudeorum tamen clamoribus confusus cedendo eorum furori a iustitia recessit et, quem iam pluries insontem esse promulgarat, eum indumento exutum flagris diuerberauit, deinde spinis pungentibus a militibus coronari arundineque percuti, alapis cędi et omnibus affici iniuriis passus est, postremo, ut crucifigatur, sustinuit.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
