# De humilitate 1.162-177

Marko Marulić, De humilitate, 1.162 to 1.177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.162

Non erat, cur in illis, qui pręcesserunt, plus spei ponerent, quando quidem nulla ab ipsis miracula fieri cernerent uel admodum pauca. Iesum autem uiderunt leprosos mundantem, cęcos illuminantem, mortuos suscitantem. Et tamen tantum abfuit, ut ab ipso se saluandos crederent, ut eundem iniuriis omnibus affectum turpissima crucis morte extinguere maturarent. Quid hac iniquitate nequius? Quid hoc iudicio peruersius? Nullius unquam tam mira opera neque uidisse neque audisse, et tamen* nulli unquam sic fuisse infestos atque infensos. Quid hoc fuit, nisi quia pontifices ipsi, scribę et pharisei (ut ante diximus) plus nimio ambitiosi erant? Primas amabant cathedras in foro, primos recubitus in coenis, et tanto dignitatis suę fastu intumuerant, ut pati omnino non possent alium ullum in populo ęque ac seipsos honorari. Quem ergo sibi publica plebis ueneratione uel pręferri uel ęquari uiderunt, licet innocentem, licet incredibilia solo uerbo facientem nossent, de medio tollere decernunt. Ex quo patet quidem istud concupiscendę inanis glorię uitium neque boni neque ęqui ullam habere rationem, et dum suo satisfacit affectui, aliorum famam premere, optimo cuique inuidere, quenque honorabiliorem perire cupere. Hoc tamen boni h abet inuidia, quod prius autorem uexat suum quam alteri mali aliquid inferat. Animum liuentis interior prius exurit cura, quam ad patrandum facinus, quod meditatur, prorumpat. Intus indignatio, intus irę rixęque sęuiunt, intus odia grassantur, nec ante se foras premunt, quam cor illud, in quo natę sunt, acriter exederint. Et quoniam non minus inuidentem solicitat quam inuisum offendit malignus liuor, nulla magis cauenda est animi pestis, nullum magis fugiendum uenenum. Hac superatus Cayn* fratrem interemit, Esau suum persecutus est, filii Iacob suum in seruitutem uendiderunt; Saul Dauidi, a quo plurima acceperat beneficia, insidiatus est, Absalon patrem regno pellere uoluit.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
