# De humilitate 1.178-182

Marko Marulić, De humilitate, 1.178 to 1.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.178

Quid multa? Nullum est tam grande scelus, a quo abstinet inuidus, dum uoti sui compos fieri intemperanter affectat. Inuidentes igitur Iudei Saluatoris nostri laudi atque glorię, ad necem illum expetunt et in crucem agendum esse conclamant. Dicit eis Pilatus: Regem uestrum crucifigam? Hoc est, si eius miseratione non mouemini, uidete saltem, ne eius opprobrium ad uos redundet, rege uestro crucifixo. Respondent pontifices: Non habemus regem nisi Cęsarem. Hic quoque pertimuisse Pilatum reor, ne contraire Cęsari uideretur, si Cęsarem pro rege se habere clamantium postulationi non cessisset. Vnde sequitur: Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Barrabam autem (ut alii Euangelistę tradunt) qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, dimisit liberum. Hunc Iudei absolui petierunt, ut eo etiam damnabiliorem ostenderent esse Iesum. Quicquid ergo ubique (aliquid)** odii et indignationis erat, totum aduersus Christum congesserunt, ob hoc solum, quod plebs ipsa magis ei quam ipsis honorem deferret. Pati enim non poterant sibi pręferri*** quenquam aut haberi magis ueneratione dignum. Quod ergo tunc inique petendo obtinuerunt, adhuc in perfidia obstinati possident. Barrabam habent diabolum, qui in eos latrocinia sua exercens credere in Christum non sinit, ut animas perdat. Messiam autem non habent, qui eos hoc periculo liberet, quia, quem occiderunt, Messiam fuisse negant. Neminem autem ille saluat nisi credentem. Deinde Ioannes narrans ait: Susceperunt Iesum et duxerunt. Et baiulans sibi crucem exiuit in eum, qui dicitur, Caluarię locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum et cum eo alios duos hinc inde, medium autem Iesum. Pro maiori ludibrio ipsius, qui crucifigendus erat, humeris crucem portandam imponunt. Gestauit igitur primo sibi crucem Iesus. Sed quoniam tota nocte illa afflictus fuerat, lassitudine superatus perferre nequiuit. Fit itaque, quod alii Euangelistę narrant: Angariatur Symon Cyreneus de uilla ueniens et crucem post Iesum ferre cogitur. Iam, quod Iudei abhorrebant, alienigenę suscipiunt. De uilla ueniens: de siluestri feritate recedens. Symon, hoc est obediens, portat crucem et sequitur Iesum, per crucem factus hęres Dei et cohęres Christi. Cyrene enim hęres interpretatur.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
