Latin
1.192 to 1.194
Marko Marulić, De humilitate 1.192-194
Unproofread scanNot analysed yet
Audiamus adhuc, quid isti stulti et imprudentes polliceantur. Se in eum credituros aiunt, si de cruce descendat. Et credere noluerunt, cum de sepulchro uiuus surrexisset. Nunquid plus erat descendere de cruce adhuc uiuum quam de morte ipsa se propria uirtute liberare? An non poterat, si uellet, de cruce descendere, qui pendens in cruce credenti ac poenitenti latroni potuit paradisum donare? Amen dico tibi —inquit —hodie mecum eris in paradiso. Nam licet ambo illi, qui circa latera eius pendebant, improperassent ei, is tamen, qui a dextris erat, poenitentia motus se dignum eo supplicio fatebatur et credens dicebat (ut Lucas testatur): Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum. A seruis crucifixum uidet, et Dominum confitetur; nudum et morientem, et regnaturum credit. Alter a leuo latere pendens blasfemabat, et hic illum increpabat peccatumque suum confessus: Nos —inquit —digna quidem factis recipimus, hic uero nihil mali gessit. Hac confessione, hac fide, hac poenitudine* inuenit ueniam et de latrone meruit fieri ciuis regni cęlestis. Inęstimabilis profecto merces nec tamen paruum fidei meritum. Tunc Christum confessus est latro, cum apostoli dubitarunt. Sed et hoc obseruatione dignum, quod ille, qui a dextris p endebat, saluatur, qui autem a sinistris, damnatur. In cruce manens Dominus et ab hominibus iudicatus hominum se iudicem fore ostendit, inter agnos medius et hędos. Horum pręferre mihi uidentur figuram hi duo, alter saluatus, alter condemnatus; saluatus, qui ad dexteram erat, damnatus, qui ad sinistram. Dextri igitur latronis fidem poenitentiamque sequamur, si cum illo paradisum adipisci cupimus. Leui autem obstinationem deuitemus, ne cum eo damnemur. Prosequamur reliqua! In Ioanne legimus: Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophę et Maria Magdalene. Quę hic dicitur Maria Cleophę, alibi dicta est Iacobi. Fuit enim filia Cleophę et Iacobi Minoris mater et Ioseph Iusti. Additur a Mattheo: Et mater filiorum Zebedei, quę a Marco Salome nominatur. Fuit et hęc nomine Maria, Salomę quidem filia, sed Iacobi Maioris et Ioannis parens. Hoc ideo exposuimus, ne cuiquam Euangelistę diuersa uideantur locuti.