Latin
1.232 to 1.233
Marko Marulić, De humilitate 1.232-233
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam inter poenarum, quas patiebatur, angustias de matre curam habuit, nonne in se monstrare uoluit, quanta diligentia nobis obseruandum sit pręceptum* illud: Honora patrem tuum et matrem tuam. Hos in necessitate ne tunc quidem deserendos esse, cum ipsi necessitate affligimur, suo exemplo nobis ostendit. Quam igitur grauiter delinquunt, qui, cum rei domesticę commodis satis abundent, parentum tamen inopiam sua copia adiuuare negligunt et in illos se inhumaniter gerunt, a quibus se genitos et educatos fuisse non ignorant. A sexta autem hora (ut alii Euangelistę tradunt) tenebrę factę sunt super uniuersam terram usque ad horam nonam. Necesse enim fuit, ut deficiente sole iustitię Christo tenebrę orirentur in cordibus multorum, qui de illo dubitare coeperant, an ipse esset redempturus Israhel. Pręterea, si Moyse manum suam in cęlum extendente tenebrę horribiles operuerunt terram Aegypti, ita ut per triduum nemo alterum uidere aut se mouere de loco, in quo erat, potuerit; si Iosue iubente sol et luna refrenato cursu, donec ille fugientem prosterneret hostem, perstiterunt ipsum tunc diem multo longius, quam alias solent, protrahentes; si reuersus est sol decem lineis per gradus, per quos descenderat, in signum protelatę uitę regis Ezechię, cum orasset, —quid mirum, quod idem sol Creatoris sui passionem senserit et quasi in luctu positus lucem retraxerit radiosque absconderit et tenebris dederit locum, ut terram contegerent, sicut olim Aegyptum contexerant? Tenebrę illę mentem pharaonis in obstinatione cęcam indicabant, hę Iudeorum cęcitatem testatę sunt, ignorantium aduentum sui Saluatoris et ipsum, qui eos a peccatis soluere uenerat, ueluti peccatorem condemnantium. De his tenebris prophetauit Esaias dicens: Ecce tenebrę operient terram et caligo populos. Vsque adeo obtenebrati fuere Iudei, ut prophetarum de Christo uaticinia noluerint admittere neque miraculis credere, dum terrenis honoribus inhiant et tantum inani glorię student. Atque ideo illum tollere de medio uoluerunt, quem a plebe in dies magis honorari cernebant, ut soli super omnes honorarentur. Sed dum uana mentis elatione in summum nituntur, in imis iacuerunt. Deposuit enim potentes de sede Dominus et exaltauit humiles.