# De humilitate 1.241-242

Marko Marulić, De humilitate, 1.241 to 1.242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.241

Cum igitur iam in mortem anhellaret, iuxta Lucę Euangelium clamans uoce magna ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hęc dicens expirauit. Ideo uoce magna clamat, ut, sicut uerbis prędixerat, se potestatem habere ponendi animam suam et iterum sumendi eam, re atque opere ostendat. Qui enim moriendo clamare potuit, poterat non mori, si uellet. Clamor iste testatur non uiolentam esse mortem, sed uoluntariam. Volens ergo mortuus est, uolens resurrexit. Non tamen ideo excusatur impietas Iudeorum, qui innocentem liuoris uitio commoti perdendum curarunt. Patrem autem inuocando fatetur se Dei filium. Spiritum uero, hoc est, animam in manus Patris commendando, se esse principium demonstrat animabus fidelium ascendendi in paradisum, quę hactenus in infernum descendebant. Simul nobis documento est, ut pręcipue imminente uitę fine animas nostras, quę mortis expertes sunt, Deo commendemus et in ipsa ultima spiritus exhallatione nihil aliud nisi Deum cogitemus, metuendo iustitiam eius misericordiamque implorando. Et hęc — inquit — dicens expirauit. Corpus mortuum mansit in cruce, ad Patrem anima abiit, diuinitas uero neque a corpore discessit neque ab anima. Dei enim uerbum, quod semel assumpsit, nunquam dimisit, et in sepulchro fuit cum corpore a solutione illud defendens, et cum anima in paradiso ad dextram sedens Dei Patris. Alioquin et corpus in triduo illo corrumperetur et anima ad ipsum uiuificandum tam cito non redisset. Cęterum, licet in morte anima et corpus hominis inter se separentur, non tamen separantur a humanitate. Ita Christi humanitas ne per mortem quidem seiungi potuit ab eius diuinitate. Christus ergo tunc etiam, cum corpus eius fuit mortuum, Deus et homo erat, quanquam non homo perfectus propter separationem animę et corporis, homo tamen propter humanitatem, quę inseparabilis est et tam animę quam corpori communis. Homo ergo et Deus fuit propter Verbi cum assumpta humanitate unionem. Homo autem perfectus fuit et ante mortem quidem, sed passibilis atque mortalis, et post resurrectionem, sed neque iniurię obnoxius neque morti. Si tales effici cupimis , ipsum, qui talis fuit, sequamur, ipsum audiamus, ipsi obtemperemus et hac ipsa in re nec impiorum minę nec mortis timor nec ulla nos ab illo separent mundi huius aduersa. Nihil enim nobis nocere poterit, quandiu in seruanda Christo fide fortes fuerimus atque constantes et non eos, qui corpus occidunt, timuerimus, sed illum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quo uidelicet iudicante et impii cruciatibus afficiuntur ęternis et iusti ad gaudia sublimantur nunquam finienda.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
