# De humilitate 1.243-245

Marko Marulić, De humilitate, 1.243 to 1.245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.243

Porro mortem Christi continuo secuta sunt miracula. Et ecce — inquit — uelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrę scissę sunt. Et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Congruum sane fuit, ut omnia commouerentur elementa in morte sui autoris et, quomodo poterant, tunc se tristari ostenderent. Velum templi scinditur, terra tremit*, petrę dissiliunt, monumenta aperiuntur, mortui resurgunt. Et cuncta alia diuinitatem eius, qui in cruce mortuus pendebat, testantur. Talia quęque** cernens centurio et qui cum illo aderant, conuertuntur. Sic enim in Mattheo legimus: Centurio, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, uiso terrę*** motu et his, quę fiebant, timuerunt ualde dicentes: Vere Filius Dei erat iste. Marcus centurionem ex eo magis commotum asserit, quod Iesus in cruce clamans expirasset. Centurio ergo gentilis atque adhuc extra Ecclesiam positus Christum Dei Filium confitetur, et nonnulli ex Christianis d ubitant suspensoque animo, quę de illo ab Euangelistis conscripta sunt, admittere solent. Nec solus id quidem centurio, sed alii etiam, qui aderant simul, fatebantur et (ut Lucas ait) percutientes pectora sua reuertebantur. Pectoris nempe percussione poenitentiam prę se ferebant eorum, quę aduersus illum uel dixerant uel fecerant. Non potest autem ea de re ulla esse dubitatio, quam accusatus non refellit et accusatores affirmant. Sed quoniam non est nunc locus de fide dubios arguere, ad uos conuertor, qui creditis, qui cum Ecclesia sentitis, et tamen eum, in quem creditis, offendere non timetis. Ecce uelum templi Christo patiente scissum est, et uos eodem iam regnante non scinditis ad poenitentiam corda uestra. Terra mota est, et nostri non mouentur affectus de uitio ad uirtutem, de terrenorum cura ad cęlestium contemplationem. Petrę scissę sunt, et uos obstinati animi nondum frangitis duritiam, ut ad se conuersus mollescat, qui prauitatibus occalluit. Monumenta aperta sunt, et uos clausis oculis ueluti cęci, quę mox futura sunt, pertransitis, pręsentia tantum curantes. Corpora mortuorum surrexerunt, et uos de morte peccati surgere negligitis. Et quoniam in scelerum sepulchro iacere uos iuuat, in sanctam ciuitatem, cęlestem Hierusalem, non intrabitis, sicut isti introierunt. De hoc satis. Nunc Ioannis narrationem subiungamus!

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
