Latin
1.254 to 1.257
Marko Marulić, De humilitate 1.254-257
Unproofread scanNot analysed yet
Ioseph, uir iustus, a Pilato impertrauit ,ut tolleret corpus Domini iam exanime, depositum Nicodemus unxit odoribus; mundis linteaminibus inuolutum posuerunt illud in monumento nouo, quod erat in horto. Pharisei autem munierunt sepulchrum cum custodibus, lapidem, qui aduolutus erat, signantes. Iam primum, iustus sit oportet et odore fragrans uirtutum, qui Domini corpus, modo uiuum et nulli obnoxium passioni, paratus est accipere. Accipiat illud, si mundauit conscientiam, si innouatus est spiritu, si expurgauit uetus fermentum, ut sit noua conspersio. Illi uero cum phariseis custodiunt sepulchrum, qui mortalia curant et lapideam cordis sui pertinaciam ita obsignatam gerunt, ut ad peccatorum suorum poenitentiam nunquam emollescant. Hęc sunt, quę de Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi calumniis contumeliisque et passionibus disserere libuit, non sępe, sed semper quidem ante oculos mentis habenda. Nihil est enim, quod sic superbos humiliet, peccatores emundet, iustos conseruet et in proposito uitę perfectioris corroboret atque affirmet. Et quoniam ad fideles tantum spectat ista simplex et nuda sacrę passionis rememoratio, proximo uolumine singula retexenda sunt et ostendendum cuncta hęc multo ante et in Lege fuisse significata e t a prophetis prędicta*, ut Iudeorum non solum prisca ista malicia, sed etiam pręsens** confundatur incredulitas, cum iam manifesto intelligent ea omnia, quę in Scripturis de Messia uenturo figurata prędictaque fuerant, euenisse in Christo, non tantum illa, quę passus est, uerum etiam, quę citra passionem ab Euangelistis memorantur. Vetera igitur nouis comparando hoc, quod proponimus, Christo ipso adiuuante indagare incipiamus!