Latin
1.47 to 1.49
Marko Marulić, De humilitate 1.47-49
Unproofread scanNot analysed yet
Et hi quidem unguenti dispendium quosdam ex discipulis indigne tulisse aiunt. Ioannes autem in solum Iudam id reiecit. Et fortasse alii discipuli a Iuda persuasi bono erga pauperes animo hoc egerunt, sed ipse Iudas malo, ut rei docuit euentus. Maria ergo, cum se peccatricem agnosceret, tunc lachrymis lauit pedes Domini et capillis extersit et unguento perunxit et ore est exosculata. Deinde impetrata uenia ueluti referendę gratię loco unxisse tantum pedes dicitur et capillis tersisse; ex hac uero consuetudine iam confidentior facta etiam caput eius perfudisse. Et sane oportuit eam a pedibus ad caput peruenire, quę prioris uitę calcata nequitia ad perfectorum fastigium sese errigebat. Vnguentum igitur preciosum, quod sibi ad luxum pręparauerat, ad Domini sui cultum conuertit. Exinde non tam unguenta redolere, sed, quod multo suauius est, sanctitatem coepit facta Christi discipula, quę serua fuerat diaboli. Et, si tanta peccatrix, dum eam poenitet, ad tantam euecta est gratiam, nemo de Dei miseratione desperet. Iudas uero apostolus cognomento Schariotes: Quare —inquit —hoc unguentum non ueniit trecentis denariis et datum est egenis? Dixit autem hoc —ut Euangelista ait —non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et loculos habens ea, quę mittebantur, portabat. Nonne illum tibi imitari uidentur ipsi, qui sacerdotium ineunt, non pietatis gratia, sed ut ecclesiastica sibi uendicent bona et ditentur? Nonne cum Iuda furantur, qui, quod sustentandę miserorum uitę distribuere deberent, in suos usus conuertunt? Canes uenaticos alunt, equos nobiles magno precio comparant, uestibus delicatis pompose utuntur, quotidianis conuiuiis intemperanter saginantur. Et cum se repleuerint, foedis etiam libidinibus indulgent. Non est illis curę, quis pauper fame contabescat, quis algeat seminudus, quis necessario uitę indigeat sustentamento. Hoccine est ecclesiam Christi regere an Christi gregem dissipare, dum, quod eius inopię debetur, hoc in deliciis turpis luxurię consumitur? Quęret aliquis, quare Dominus ei, quem sciebat communis peculii esse suppilatorem, officium istud commiserat. Fortasse, quia ipse expetiit et Dominus uitium eius, quod alios latebat, dispensationem postulanti denegando noluit detegere; uel ideo hoc illi concessit, ut furti lucro contentus a magistri sui proditione, quam parabat, desisteret; uel potius propterea, ne prophanę uenditionis eius crimen aliqua in parte excusabile foret, quod illud perpetrasse pecunię indigentia uideretur. At uero omnium malorum radix cupiditas auarum serui animum impulit, ut, cum unguenti precium surripere nequisset, Dominum uenderet atque hoc tam impio lucri genere damnum illud compensaret.