# De humilitate 1.50-52

Marko Marulić, De humilitate, 1.50 to 1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.50

Postquam enim Saluator noster excusauit pium mulieris negocium ac, ne illi molesti essent, pręcepit commendans opus eius, quia, quo animo peractum fuerat, sciebat, Iudas improbus de medio coapostolorum suorum se proripiens abiit (ut Euangelistę aiunt) ad principes sacerdotum: Quid — inquit — uultis mihi dare, et ego uobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Exinde quęrebat opportunitatem, ut eum traderet. Abiisti, Iuda nequissime, non inuitatus, non coactus, sed sponte exiens de sanctorum consortio, de collegio fratrum. Abiisti ad sacerdotes tui simillimos, impios atque crudeles, ut eum sacerdotem tradas eis in mortem, qui totum mundum uenerat de morte liberare peccati. Triginta argenteis uendidisti magistrum tuum, Dominum omnium, cęli terręque Conditorem! Christum ergo Iesum, Dei filium, minoris pręcii ęstimasti quam unguentum illud, quod in eius unctione dolebas consumptum. Vsque adeone tam paruę pecunię cupidus fuisti, ut eius auiditate excęcatus non uideres, quantum sceleris, quantum iniquitatis esses admissurus? Quid opportunitatem quęris, ut illum tradas? Iam uoluntate tradidisti. Quamquam ille pro salute omnium tradi uoluit, tu tamen electus es, qui non obsequio, sed cupiditate traderes et auaritię studio ipse subuersus perires. Iam tandem ad exponendam Iudeorum infandam atrocitatem nostra dirigatur oratio. Cogitauerunt — Ioannes inquit — principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent. Quare hoc? Nempe, quia (ut idem ait) multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum. Lazarum occidere cogitauerunt; quasi uero Iesus ipse, qui suscitauit mortuum, suscitare non possit occisum et iterato miraculo plures etiam conuertere ad sui credulitatem. Cęterum nequaquam egerunt, quod cogitarant. Et tamen, quasi qui egissent, sic diuinę iustitię damnationem incurrerunt. Quoties enim decernenti male agere deficit facultas, ipsum uelle pro actione imputatur. Post hęc illa quidem fiunt, quę Ioannes commemorat. In crastinum — inquit — turba multa, quę conuenerat ad diem festum, cum audissent, quia uenit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et processerunt obuiam ei, et clamabant: Osanna, benedictus, qui uenit in nomine Domini, rex Israhel. Et inuenit — inquit — Iesus asellum * et sedit super eum, sicut scriptum est: Noli timere, filia Syon; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinę. Plenius quidem hoc enarrant alii Euangelistę. Aiunt enim missos fuisse a Domino duos discipulos a Monte oliueti, iussos, ut irent in castellum et ibi inuentam asinam alligatam et pullum cum ea soluerent et ad se adducerent; et, siquis aliquid dixerit, responderent, quod Domino his opus esset, illo statim assensuro, ut abducantur. Talia prędicendo sublimitatem suę diuinitatis ostendit, ut et discipuli inuenirent, quod ille uellet, et ille, cuius iumenta erant, soluentibus ea non refragaretur, sed abduci permitteret. Hoc autem factum est, ut sciretur, a quanta celsitudine ad quantam descenderat humilitatem, ut nos exaltaret, non solum formam serui accipiens, sed etiam dorso uilissimi iumenti insidere non dedignatus. Hinc arguitur ambitio ac fastus eorum, qui discipulorum uicem in terra gerunt et equos eximios sibi comparant eosque phaleris exornant et auro, sericis operimentis seque ipsosque tegunt atque his insidendo cum seruorum itidem equitantium comitatu in publicum procedunt. Quasi uero plus famulis liceat quam ipsorum Domino, qui dum asello ueheretur, apostoli post illum pedestres ibant, ne pares ei esse uiderentur. Et quoniam illi, quia se humiliauerunt, exaltati sunt, nonne isti, quia se exaltant, humiliabuntur? Humiliabat se Dominus noster, et tamen laudatione multorum, qui opera eius uiderant, carere non poterat.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
