# De humilitate 1.53-55

Marko Marulić, De humilitate, 1.53 to 1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.53

Obuiam uenit turba, ut scriptum est, uestimenta sua sternens in uia et palmarum ramos, ita ut ipse non ad mortem ire, sed iam deuicta morte triumphare uideretur. Vnde et clamabant: Osanna, benedictus, qui uenit in nomine Domini, rex Israhel. Osanna in excelsis! Osanna autem »salua nos« interpretatur. Hoc angebat phariseos, et aiunt: Videtis, quia nihil proficimus. Ecce mundus totus post eum abiit. Quid inuidetis, miseri, aut quid admiramini, si mundus post eum abiit, per quem factus est mundus? Quid liuore pleni et mente atque intellectu uacui ad ipsum accedentes (ut Lucas ait) dicitis: Magister, increpa discipulos tuos! Quomodo supprimere magistri sui laudes discipuli potuerunt, qui uera docuit, qui salutaria pręcepit, quem tot mira fecisse nouerant? Accipite ergo, ut magis doleatis, ueri magistri responsum. Dico uobis — inquit — quia, si hi tacuerint, lapides clamabunt. Vis nosse, infidelis pharisee, quomodo hi tacuerunt et lapides locuti sunt? Gentibus Christum euangelizabant et ab impiis interempti conticuerunt. Sed gentes, quę pro diis lapides colebant ad uerum Deum per apostolicam doctrinam conuersę Christum, Dei filium, confiteri coeperunt. Potens enim erat Deus de lapidibus istis suscitare Abrahę filios. Itaque primi facti sunt nouissimi et nouissimi primi, ad nuptias ueri sponsi aqua mutata est in uinum et aurum obrizum uersum est in scoriam. Duritiam cordis uestri piissimus Dominus lachrymis prosecutus est et uastationem urbis uestrę prędixit futuram. His enim, quę diximus, idem Euangelista subiungens ait: Videns ciuitatem fleuit super illam dicens: Quia, si cognouisses et tu, et quidem in hac die tua, quę ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuę. Debuit profecto Iudeorum peruicatiam uel poenę denunciatę certissimus euentus confringere. Talia quippe cuncta eis postea accidisse Iosephus in historia locupletissimus testis est. Et ne ipsi quidem negant per Vespasianum et Titum, Romanorum duces, euersam fuisse Hierusalem, per Hadrianum instauratam. Eos uero et adhuc cernimus patria extorres incertis sedibus per orbem uagari dispersos. Nunquam antea ne propter idolatriam quidem longiorem seruitutem experti sunt. Nec tamen errorem suum deponere cogi ullis aduersitatibus queunt, ut Christum confiteantur.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
