Latin
1.56 to 1.58
Marko Marulić, De humilitate 1.56-58
Unproofread scanNot analysed yet
Fleuit ergo misericors Dominus non futurum urbis excidium, sed animarum, quas saluare uenerat, si in ipsum credere uoluissent, interitum. Quare autem etiam ista, quę nunc uidemus, patiantur, declarat dicens, eo quod non cognouerit tempus uisitationis suę. Quia uidelicet ipsum, qui tot ante seculis eis promissus fuerat, missum non susceperunt, cum pręsertim tot signa, tot miracula ab illo facta uidissent, et hęc quoque, quę prędixerat futura, ueraciter contigisse non ignorarent. Porro Dominus non solum uaticinio se esse maius aliquid, quam quod uidebatur, monstrauit, uerum etiam uim quandam* proprię potestatis atque uirtutis. Templum enim ingressus (ut omnes Euangelistę tradunt) flagello de funiculis facto hos illosque feriendo eiiciebat foras, illos utique, qui uenditare et emere consueuerant offerenda in templo. Mensas nummulariorum cathedrasque uendentium columbas euertit et dixit eis: Domus mea domus orationis est, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Mira res! Vnum multi fugiunt, nemo resistit. Necdum tamen diuinitatis uim in homine consyderant, cum pręsertim bis hoc egisset, semel, quod Ioannes, iterum, quod reliqui tradunt. Sed in eum, quem toties formidarunt, elapso mox pauore magis indignantur (ut Marcus et Lucas aiunt) et, in qua potestate hoc faceret, interrogant. Quasi uero non satis eos edocere possit ipse metus, quo perculsi repugnare non sunt ausi. Et quoniam nec uirtutem eius experti futura prędicentis ac pręsentia exterrentis in ipsum crediderunt, nec in qua potestate hoc faceret, meruerunt audire. Odii autem furiis agitati (ut quidem Euangelistę testantur) principes sacerdotum et scribę et principes plebis quęrebant illum perdere. Nulla quidem alia re commoti, nisi quia honorabilior ipsis gloriosiorque apparebat, plurimis eum sequentibus, quos pertimuisse feruntur neque tunc aliquid in illum moliri ausi. Cęterum, si ista, quę dicta sunt, iuxta tropologiam consyderabimus, inueniemus nostris quoque temporibus non paucos esse, qui de Dei templo speluncam faciant latronum. Templum Dei est —Apostolus inquit —quod estis uos. Nos ergo templum Dei sumus. Tunc autem de templo hoc speluncam latronum facimus, cum malis cupidinibus cor nostrum implemus et, ubi habitare Deum oportuit per continentię cultum, ibi per carnis lasciuiam diabolum admittimus. Tunc autem flagellat nos Dominus, cum aduersis urgemur, ut non ea, quę nobis, sed quę Deo placita sunt, sequamur.