# De humilitate 1.59-61

Marko Marulić, De humilitate, 1.59 to 1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.59

Iudei ergo minus perpendentes mirabilia Domini nostri et iniquo admodum animo ferentes ab eo se tam ignominiose de templo eiectos, rursum in necem eius inter se consultant, rursum eum perdere decernunt, a quo erant saluandi, si quicquam mentis sanę habuissent. Cum igitur (ut Mattheus, Marcus et Lucas referunt) proposuisset eis parabolam de colonis uineę, qui domini uineę seruos uerberibus affecerunt filiumque occiderunt extra uineam eiectum, et intulisset: Veniet dominus et perdet colonos istos, et dabit uineam aliis; utque apertius dicta intelligerent, subiunxisset: Ideo dico uobis, quia auferetur a uobis regnum et dabitur genti facienti fructum eius, — cognouerant ipsi Iudeorum principes, quod eis talia Iesus exprobraret iniicereque illi manus parabant, sed plebis multitudine deterriti sese continuerunt. Plebs enim omnis eum ueluti prophetam uenerabatur. Ipse uero scelera eorum commemorans damnabat eos ambitionis, simulationis, auaritię, falsitatis, inconstantię, crudelitatis in prophetas et in uiros sanctos. In quo quidem ostendit nihil se timere uim insidiasque illorum, quando, quod illi inique moliebantur, hoc ultro ipse passurus aduenerat, ut pro peccatis omnium satisfaceret. Vnde et clamabat (sicut in Ioanne est scriptum): Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Mundi princeps erat diabolus, cum late in omnes idolatras regnaret. Qui tunc de eiusmodi regno est eiectus, cum gentes conuersę unum uerum Deum colere coepere. Et ego — inquit — si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Exaltatus in cruce, exaltatus in resurrectione, exaltatus in ascensione traxit ad se sanctos patres de tenebris, gentiles de errore, Iudeos de expectatione, sed illos duntaxat Iudeos, qui eum, quem in Lege promissum expectabant, uenisse crediderunt. Omnia ergo traxit ad se, quia ex omnibus partem aliquam saluauit. Et nunc quoque trahere non cessat. Vim ergo ingerit, inquies? Nequaquam, sed bonum illud, quod per nos efficere non possumus, ipso adiuuante operamur, ipso trahente exequimur.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
