Latin
1.70 to 1.72
Marko Marulić, De humilitate 1.70-72
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur: Postquam ergo lauit pedes eorum, accepit uestimenta sua et, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis, quid fecerim uobis? Vos uocatis me Magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim. Si ergo ego laui pedes uestros, Dominus et Magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis. Humilitatem docet Magister humilis. Et, si Dominus non est dedignatus pedes lauare seruis, quanto minus debet pudere seruum, ut conserui lauet pedes? Et hoc esse puto, quod Apostolus pręcipit: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Deponit autem Dominus uestimenta sua et iterum sumit, ut, quod uerbis prędicauerat, gestu designet. Dixerat enim, quia crucifigendus esset et a morte suscitandus. Cum igitur corpus suum in cruce mortuum reliquit, tunc deposuit uestimenta sua. De cruce autem sublatus in sepulchro recubuit. Et rursum uestem carnis humanę, quam exuerat, a mortuis resurgendo assumpsit. Nunc illo nostra redeat oratio, ubi dicitur: Et cum recubuisset. Ex quo satis constat, quia post pedum lotionem ad mensam resedit, ut peracto Veteris Legis sacrificio Nouę sacramentum institueret, sicut ab aliis Euangelistis est relatum. Nam in Luca Dominum ad discipulos sic dicentem audimus: Desyderio desyderaui hoc Pascha manducare uobiscum, antequam patiar. Signanter hoc Pascha inquit, quod ad salutem omnium credentium instituitur; desyderaui manducare uobiscum, ut ante mortem meam discatis, quomodo uos idem oporteat aliis ministrare in mei memoria et qualiter uobis conueniat corporis et sanguinis mei sacrificium offerre Deo pro omnium, qui in me credunt, salute. Coenantibus ergo eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite! Hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes! Hic est enim sanguis meus Noui Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ita in Mattheo scriptum. Sacerdotale igitur hoc munus est. Apostolis primum dictum est, ut accipiant et comedant et bibant. Illis iuxta Paulum a Domino dicitur: Hoc facite in meam commemorationem! Ad illos denique pertinet confectio mysterii huius atque ministratio, ad quos pertinet peccata dimittere et retinere. Hi sunt mediatores inter Deum et hominem, per quos hęredes Dei efficimur, cohęredes autem Christi.