Latin
1.75 to 1.78
Marko Marulić, De humilitate 1.75-78
Unproofread scanNot analysed yet
Quod et Apostolus testatur dicens: Angelos iudicabimus. Mensa itaque illa et regnum et throni non est aliquid materiale, sed spiritale bonum neque corruptioni obnoxium neque frui; quo frui quidem edere et bibere uocat. De quo alibi dixit: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam saturabuntur. Nonne igitur mirabi lis quędam est ista uirtus, cui tantum ac tale propositum est pręmium? Et quoniam super duodecim thronos sessuros eos ait, dicet aliquis: Ergo Iudas, qui in numero duodecim fuit, cum illis sedebit et iudicabit? Sed ad eos dirigitur sermo, qui perseuerarunt in tentationibus cum Christo, non ad eos, qui pręuaricati sunt sicut Iudas, cuius locum obtinuit Barnabas, ut apostolorum duodenus numerus plenus esset et alii apostolici uiri singulis eorum adherere possent, quorum uirtutem ante fuissent imitati. Deinde in Mattheo et in Marco ad eos dicentem audimus: Postquam resurrexero, pręcedam uos in Galileam. Sed in Luca ad Petrum Symonem: Ecce Sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. Vtrunque igitur dictum accipimus, prius ad omnes, deinde ad Petrum. Et quia iam dixerat: Omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte, ne propterea desperarent, consolatur eos de sua mox futura resurrectione prędicens seque eis uidendum promittens, ut deposito erroris scandalo digni fiant ueritatem uidere. Respondit Petrus: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Sed in Luca ad Petrum etiam dictum adiungitur: Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. Ergo et Petrum consolatur, ut post negationem timoris poenitendo ad fidem redeat amoris nec omnino diffidat ipso orante, quin exaudiatur et, quod orauerit, impetret statim. Vnde sequitur: Et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Conuersus utique ad poenitentiam confirma cęteros, quorum eris princeps, ut per te confirmati in proposito fidei perseuerent, cum te post tam grande crimen in gratiam receptum uiderint.