# De humilitate 1.79-82

Marko Marulić, De humilitate, 1.79 to 1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.79

Petrus autem, cum pro se Dominum orasse audisset, charitatis eius ardore accensus plus pręsumere coepit, quam per se poterat pręstare. Domine — inquit — tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. At ille (ut Lucas ait) dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et in Mattheo similiter dicitur: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Itidem in Ioanne: Non cantabit gallus, donec ter me neges. In Marco autem aliter habetur: In nocte hac, priusquam gallus uocem bis dederit, ter me es negaturus. Quęstionem ita equidem soluendam reor, quod alii tres Euangelistę attenderunt trinę negationis initium tantum, Marcus autem expressit et finem. Ante primum enim galli cantum coepta est trina negatio, ante secundum peracta. Discreuit ergo Marcus ipsas negationes. Alii non diuidendo tres totas in prima incluserunt, ueluti unum corpus efficientes trinę ipsius negationis. Vnde tunc quoque, cum facta est, totam explicant ante galli cantum, licet et post primam gallus cantauerit et iterum post secundam et tertiam, sicut Marcus affirmat. Et cum Petrus dixisset ne in mortem quidem eunti se defuturum, similiter omnes dixisse Mattheus et Marcus aiunt. Veruntamen et hi fugerunt et ille negauit, ut noscamus nostram fragilitatem in tentationibus non sufficere, nisi diuino iuuetur subsidio, dicente ipso Dei Verbo: Sine me nihil potestis facere. Deinde secundum eosdem Euangelistas — uenit Iesus cum illis in uillam uel in prędium, cui nomen Gethsemani. Et hic est locus monti Oliueti proximus, ubi fuit hortus, in quem eos ingressos ait Ioannes trans torrentem Cedron. Multa tamen idem pręmittit, quę locutus est Iesus ad discipulos et ad Patrem. Quę consulto prętermittimus, ut tantum passioni congrua explicemus. Videamus primum, quid hoc sit, quod Ioannes ait: Egressus est trans torrentem Cedron et intrauit in hortum. Cedron moerorem sonat. Transit ergo Christus torrentem moeroris, ut ad regnum ascendat gaudii sempiterni. Oportuit enim pati Christum et sic intrare in gloriam suam. Falluntur itaque luxurię dediti diuites, qui inter mundi huius uoluptates diffluendo beatitudinem consequi sperant. Non possumus cum Christo ascendere in cęlum, nisi prius eum secuti fuerimus trans Cedron euntem. Per dura et aspera peruenitur ad quietem, per peccatorum moerorem, per carnis afflictionem, per aduersitatum patientiam ad summi boni possessionem.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
