# De humilitate 1.83-87

Marko Marulić, De humilitate, 1.83 to 1.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.83

Vnde Christus transmisso* Cedrone uenit in hortum, qui etiam paradisus dicitur, ut locum illum significet deliciarum et ut, unde per peccatum eiecti fuimus, per Christi satisfactionem eodem nos innuat reducendos. Qui enim longo admodum tempore exules fuimus, iam tandem Christo duce postliminio reuertimur in patriam, non terrenam, sed cęlestem, non temporalem, sed ęternam. Illic autem ubi conuenerat Iesus cum discipulis, iussit eos residere, donec ipse paulo longius digressus preces offeret Deo Patri. Et assumpto Petro filiisque Zebedei Ioanne et Iacobo abiit. Coram his coepit contristari et moestus esse dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et uigilate mecum. Et progressus pusillum, procidens in faciem suam orauit dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; ueruntamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. Tres assumpsit, ut redemptionem nostram, quam ipse in se perficiebat, opus totius Trinitatis esse ostenderet. Ad mortem autem iturus mortalis hominis conditionem seruat. Tristatur enim et orat. Et quoniam separatur ab eis, instruit nos, quoties oratum ire uolumus, ut solitudinem et quietem quęramus, ne turbę strepitu offensi orandi intentionem laxare cogamur. Eleuatione enim mentis in Deum nobis opus est, quoties precamur, et humilitate cordis, ut, quod precamur, impetremus. Ob hoc sane ille in faciem procidens orasse dicitur. Vt autem inter orandum uoluntati nostrę pręferamus diuinam, non sicut ego uolo — inquit — sed sicut tu. Si enim liberari ab aduersis, quę patimur, poscimus, utrum nobis, si liberemur, profuturum sit, ignoramus; et bonum aliquod temporale petendo, utrum expediat ad animę salutem, nescimus. Talia ergo, si nobis conducibile futurum sit, uoluntati eius, qui solus nouit omnia, committamus. Transire quippe a se calicem passionis petiit Iesus, quia pati ut homo exhorrebat, ut Saluator uolebat, ut Deus disponebat.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
