# De humilitate 1.88-90

Marko Marulić, De humilitate, 1.88 to 1.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/1.88

Et quoniam recedens a discipulis pręmiserat: Sustinete hic et uigilate, eosdem ab oratione rediens, cum dormientes inuenisset, increpuit dicens: Non potuistis una hora uigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem! Vos — inquit — qui profitebamini mori mecum, ne uigilare quidem mecum potuistis. Vigilate et orate. Sunt enim, qui uigilant et non orant, ut nocturni fures, ut turpes adulteri. Qui enim facit malum, odit lucem et in tenebris uigilat. Ad sanctos autem pertinet uigilare simul et orare, non ideo, ne tententur — necesse est enim tentari et pugnas sentire mortalem — sed ne intrent in tentationem, hoc est, ne ab ea superentur. Nulla quippe securitas est iuxta serpentem dormire. Dormiunt autem, qui infirmitatis suę obliti et in semet confidentes orare et a Domino auxilium poscere contemnunt. Iccirco sequitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Omnium sane mortalium caro infirma est, non omnium spiritus promptus, sed talium duntaxat, quales hi erant, ad quos fit sermo. Sanctorum enim spiritus promptus est, obstinatorum autem et infidelium nec spiritus promptus est nec caro firma. Quando quidem tam carne quam spiritu mortiferę uoluptatis laqueis sese uolentes inuoluunt neque se inde expedire curant. Agnoscamus igitur carnis nostrę imbecillitatem et enitamur, ut saltem uoluntas ad bene agendum prompta sit. Vt autem prompta sit, precatione opus est, iuxta illud: Petite, et dabitur uobis. Hoc quoque Dominus noster suo nos uolens instruere exemplo (ut Euangelista ait) iterum secundo abiit et orauit: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua! Et nos orando dicimus: Fiat uoluntas tua, sicut in cęlo et in terra! Vt ubique eius uoluntas fiat, qui ubique bonus est et malum uelle omnino non potest. Et uenit iterum — inquit — et inuenit eos dormientes. Erant enim eorum oculi grauati. Et relictis illis iterum abiit, et orauit tertio eundem sermonem. Tertio orando docet instandum esse precibus, donec, quod petimus, impetremus, si tamen, quod animę saluti conferat, petimus. Non ergo orat, ne transeat ab eo calix, quem iam assensit, ut bibat, sed ut nos erudiat tunc pręcipue orandum esse, cum patiendi periculum imminet, ut in fide constantes inueniamur et magis optemus fideles mori quam infideles uiuere.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
