# De humilitate 2.113-114

Marko Marulić, De humilitate, 2.113 to 2.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.113

Porro, siquis quęrat, quare Christus paupertatem amplexus sit, respondet Apostolus ad Corinthios dicens: Propter uos egenus factus est...ut illius inopia uos diuites essetis; hoc est, ut et uos eius exemplo ea, quę sursum sunt, quęratis, non quę super terram. Illi enim, qui cumulandis opibus inhiant, de his, quę ęterna sunt, nequeunt cogitare et, dum corpori blandiuntur, animę bona contemptui habent pręsentiumque rerum uoluptate deliniti eorum, quę futura expectamus, obliuiscuntur. Longe autem melius est nudos intrare in regnum cęlorum quam cum opum copia m itti in ignem ęternum et diuitis purpurati miserrimam subire sortem, qui sepultus in inferno frustra Lazari mendici in sinu Abrahę feliciter quiescentis implorauit opem. Quanti autem meriti pauperes isti, de quibus locuti sumus, apud Deum, qui eos elegit, fuerint, operęprecium est audire. Non solum in terra potestas data est eis signa et prodigia faciendi, sed etiam in die nouissimo cum Christo simul iudicandi. Iudices eorum erunt, a quibus persecutiones passi fuere: Cęsarum, regum, principum terrę. Iudices erunt Iudeorum Christo non credentium et gentilium deos deasque colentium et hereticorum uanis sophismatum argutiis ueritatem deprauare nitentium. In Mattheo Saluator noster ad phariseos, qui eum in Belzebub eiicere demonia dicebant, respondit: Si ego in Belzebub eiicio demonia, filii uestri in quod eiiciunt? Ideo ipsi iudices uestri erunt; hoc est, discipuli mei, qui filii uestri sunt, iudicio suo uos ob perfidiam uestram condemnabunt. Deinde iam postremę proximus passioni ad discipulos dixit: Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Pręter hęc Paulus, in quo Christus locutus est, ad Corinthios scribens ait: An nescitis, quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et paulopost: Nescitis — inquit — quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia?

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
