# De humilitate 2.14-15

Marko Marulić, De humilitate, 2.14 to 2.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.14

De Christo hoc promitti clarum nobis facit Hieremias propheta dicens: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum. Et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. Et hoc est nomen, quod uocabitur eum: Dominus iustus noster. Non potest hoc referri ad Salomonem. Hieremias enim, ut Scriptura testatur, prophetare coepit tertiodecimo anno Iosię, regis Iuda, qui a Salomone quintusdecimus fuit ex iis, qui Hierosolymis regnarunt; non ad Zorobabel, quod Iudei conantur asserere Domini Saluatoris glorię inuidentes. Nam licet Zorobabel de stirpe Dauid fuerit et dux populi de Babylonica captiuitate reuertentis, non tamen potitus est regno. Hic autem dicitur: Et regnabit rex. Pręter hęc, ubi nos habemus: Suscitabo Dauid germen iustum, in Hebreo legitur: Suscitabo Dauid Messiam iustum. Deinde, cum hic dicatur: Et Israhel habitabit confidenter, nequaquam tunc confidenter habitarunt. Dum enim a Babylone reuersi templum instaurarent tectaque reficerent, a uicinis gentibus quotidie infestabantur, ut Esdrę sacerdotis liber testatur, nec licebat conquiescere. Sub Christo autem Domino eius fideles accepta ęternę quietis promissione etiam inter sęuientes persecutorum gladios cum summa, quam in Christo habebant, fiducia habitarunt in terra, mori pro Christo cupientes, ut cum Christo uiuere inciperent. De tribu Iuda et de castello Bethlem fuerat Dauid. De eadem stirpe et eadem tribu et in eodem oppido natus est nobis Saluator. Vnde Iacob patriarcha Spiritu Sancto afflatus, cum migraturus e uita filiis benediceret, Iuda — inquit — te laudabunt fratres tui, adorabunt te filii patris tui. Et post pauca ait: Non auferetur sceptrum de Iuda nec dux de femore eius, donec ueniat, qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Tunc enim, cum sceptrum Iuda fuit a blatum, occupante regnum Herode Idumeo, natus est Christus in Bethlem, terra Iuda. Ideo sane de ipsa Bethlem a propheta est dictum: Et tu, Bethlem Effrata, paruulus es in milibus Iuda. Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israhel; et egressus eius ab initio, a diebus ęternitatis. Hinc in Euangelio Iudei ab Herode interrogati, ubi Christus nasci deberet, responderunt: In Bethlem Iudę. Cui dicto astipulari uidetur oraculum illud Abacuch prophetę: Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan. Montem enim Pharan et ipsam Bethlem iis, qui Hierosolymis habitant, uergi ad austrum aiunt*.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
