# De humilitate 2.141-142

Marko Marulić, De humilitate, 2.141 to 2.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.141

Ad quam Esaias ait: Lauda sterilis, quę non paris; decanta laudem, et hinni, quę non pariebas, quoniam plures filii desertę, magis quam eius, quę habet uirum. Siquidem in Iudeis coepta est Christi Ecclesia, sed in gentibus multiplicata et dilatata. Futurum hoc Spiritus Sanctus reuelauerat per prophetas. Hieremias: In tempore illo — inquit — uocabunt Hierusalem solium Domini; et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem. Et ipsamet in psalmis se dilatatam gloriatur ad Dominum dicens: Statuisti in loco spacioso pedes meos. Pedes Domini, qui perambulasse terram dicuntur, apostoli fuere per omnes orbis partes diffusi, ut prędicent Euangelium. His conuenit illud: Annunciaui iustitiam tuam in ecclesia magna. Quę enim parua erat in Iudea, per omnes distenta est terrę tractus orbisque fines. Hęc est igitur coenaculum illud de Euangelio grande stratum, in quo non typicum ut olim, sed uerum Christi Pascha celebratur. Hęc est sagena, quam cuiuscunque generis pisces ingressi non pereunt, sed saluantur. Hęc est arca, in qua cessante peccati diluuio in spem salutis ęternę humanum genus fuit reparatum. Hęc est porta, de qua in psalmis cantat propheta: Hęc porta Domini, iusti intrabunt per eam. Per illam enim solam introitus est ad uitam. Hęc est templum, quod per quindecim gradus psallendo aditur, et sicut quis magis proficit uirtute, ita altius ascendit. Si non uis ruere, retro ne respicias, sed semper de ascensu cogita. Hęc est domus et atrium Dei et tabernaculum Spiritus Sancti. Audi Micheam dicentem: Et erit in nouissimo dierum mons domus Domini pręparatus in uertice montium, et sublimis super colles; et fluent ad eum populi, et properabunt gentes multę. Mons iste altissimus omnium illa petra est, illud fundamentum, super quo ędificata domus Domini nullis aduersariorum concutitur procellis, et dum oppugnatur, speciosior fit ex uictoria. Hoc testatur Aggeus propheta dicens: Implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum ... Magna erit gloria domus istius nouissimę plus quam primę ... et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. Maior est enim gloria Ecclesię quam synagogę. In synagoga expectabatur Christus uenturus, in Ecclesiam uenit et ipse fuit pax nostra et cum Deo reconciliatio, qui sua morte nobis donauit uitam placato Patre, cuius iram merebamur pro peccato. De domo hac dicebat Propheta: Intrabimus in tabernaculum Dei, adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. Idem huius loci desyderio affectus dixit: Quam dilecta tabernacula tua, Domine uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Et: Beati — inquit — qui habitant in domo tua! Beati sunt ergo Ecclesię filii, quia de terra transferuntur in cęlum, quo ascendere ante Christi aduentum potuit nemo.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
