Latin
2.143 to 2.144
Marko Marulić, De humilitate 2.143-144
Unproofread scanNot analysed yet
Quid pręterea dicam? Hęc et uinea et torcular et turris est. Homo erat paterfamilias —inquit —qui plantauit uineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ędificauit turrim, et locauit eam agricolis. Homo paterfamilias Deus est, homo per similitudinem, Deus per naturam. Faciamus —inquit —hominem ad similitudinem et imaginem nostram. Vinea, quam ipse plantauit, fidelium Ecclesia est; sepes, qua munitur, custodia est angelorum; torcular doctores sancti sunt, qui uino scientię inundarunt ad potum salutis; turris mysteriorum in Ecclesia sublimitas est. Quam sublimitatem intellexerunt primum illi, quibus datum fuit nosse mysterium Dei, deinde alii per illos in Christo credentes. Quorum fidei commissa est hęc uinea, ut eam excolant ligonibus bonorum operum et afferant fructum, alii centesimum, alii sexagesimum, alii trigesimum. Vel turris ipse Christus est, cui dicimus: Esto nobis, Domine, turris fortitudinis a facie inimici. De amplitudine pręterea et dilatatione huius uineę in psalmis canitur: Vineam de Aegypto transtulisti, id est de tenebris Christum negantium Iudeorum, Aegyptus enim interpretatur tenebrę; eiecisti gentes incredulas, et plantasti eam, in iis, qui deposito gentilitatis errore Euangelio crediderunt; dux itineris fuisti, uiam docendo salutis; plantasti radices eius, ut firma permaneat in proposito credulitatis; et impleuit terram; per apostolos dilatata, operuit montes umbra eius, quando et ipsi, qui terrę pręsides erant, Cęsares et reges credere coeperunt; et arbusta eius cedros Dei; cedri scientię altioris perfecti Ecclesię sunt, quorum interest docere populum et de talentis sibi creditis Domini reddere lucrum. Tunc ipsa, inquit, extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines suas. Et id quidem illius uirtute, qui in Euangelio ait: Ego sum uitis uera, et uos palmites. Nos ergo, uites uineę Domini ueręque uitis Christi fideles propagines extendimur usque ad mare, usque amaritudinem poenitentię et usque ad flumen baptismi, quo diabolo renunciantes efficimur membra Christi.