# De humilitate 2.145-147

Marko Marulić, De humilitate, 2.145 to 2.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.145

Cęterum synagogam etiam uineam fuisse, et turrim, et torcular, in Esaia legimus: Plantauit* — inquit — uineam sorech, id est electam, ut Symmachus** interpretatur, ędificauit turrim in medio eius, et torcular extruxit in ea. Sed de ista dicitur: Expectauit,*** ut faceret uuas, et fecit labruscas, siue, ut Theodotion ait, spinas. Promissum enim sibi Messiam, cum uenisset, non recepit.**** Ideo sequitur: Auferam sepem eius, et erit in direptionem; dirruam maceriam eius, et erit in conculcationem. Ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur; et ascendent super eam uepres et spinę; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. Auferam, inquit, ab ea munimen protectionis meę, et tunc urbe ab inimicis euersa ciuibusque seruitute oppressis eradicabitur atque disperibit. Ait enim: Vinea Domini exercituum domus Israhel est. Nubes uero desierunt eam imbribus irrigare, quando apostoli Iudeis incredulis dixerunt: Vobis primum oportuit prędicari uerbum Dei, sed quia repellitis illud, ecce conuertimur ad gentes. Quibus credentibus corda, quę terra arida erant, suscepta apostolicę disciplinę pluuia exhuberarunt fructibus uirtutum. De synagogę autem uinea in Hieremia quoque lamentantem Dominum audimus: Ego plantaui te — inquit — uineam fructiferam, totam ueram. Quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienę? Crebro enim ad gentilium ritus declinabant Iudei, nec tamen ita pertinaciter, quin tandem aliquando ad Deum suum redirent, cum pro peccato ab inimicis opprimerentur. Porro nihil illis immobilius fuit, nihil durius in repellendo perdendoque Christo Saluatore, cum neque prophetiarum indicio, ut susciperent, inclinarentur nec magnitudine miraculorum nec postea, ut in eum, quem crucifixerant, crederent, prędicatione monitisque apostolorum. Hodie quoque plurimi sunt, qui omnia extrema pati malunt quam Christum confiteri, ne iniustę cędis patres eorum rei fuisse uideantur. Dum autem crimen fateri uitant et ad Christum conuerti negligunt, in ęternę perditionis baratrum pręcipites ruunt. Nos his relictis, qui semetipsos reliquerunt, de Domini nostri Ecclesia, extra quam nemo saluatur, adhuc aliquid dicere pergamus.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
