Latin
2.150 to 2.152
Marko Marulić, De humilitate 2.150-152
Unproofread scanNot analysed yet
Huius Ecclesię felicitatem uidit Ioannes in Apocalypsi: Vidi —inquit —sanctam ciuitatem, Hierusalem nouam, descendentem de cęlo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam uiro suo. Ad hanc in Esaia loquentem Dominum audimus: Restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. Restituit certe pro iudicibus apostolos, pro consiliariis doctores. Post hęc: uocaberis —inquit —ciuitas iusti, urbs fidelis. Hęc eadem monstrata in uisu fuit Ezechieli prophetę. Vidit enim ciuitatem super montem excelsum positam, hoc est, supra petram Christum, qui magni montis instar latitudine terram occupat, altitudine cęlos penetrat. Ipse enim et sustinet Ecclesiam, ne corruat, et exaltat, ut in cęlestibus secum habitet in eternum beata. Cętera, quę in ea se uidisse dicit propheta, cuncta spiritali expositione ad Ecclesię spectant dignitatem, quę nunc referre libri huius angustia non patitur. Et ad reliqua de Christo memoranda festinat oratio. Nec tamen prętermittam, quę alibi de Ecclesię sanctę magnificentia referri meminerim. De illa in psalmis canitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis, in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius. Fundatur exultatione uniuersę terrę mons Syon; latera aquilonis, ciuitas regis magni. Mons Syon Iudei credentes sunt, latera aquilonis gentiles. Vtrunque parietem iunxit Dominus, ut construeretur ciuitas ista regis magni. De qua et in alio psalmo dicitur: Speciosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. Deinde: Homo —inquit —natus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Ipse ergo Christus fundauit eam antequam nasceretur in ea. Quod quidem factum impossibile foret, nisi Christus et humilis homo esset et Deus altissimus. Ad hanc ciuitatem conati sunt peruenire philosophi beatam uitam quęritando nec potuerunt. Defuit enim illis dux, qui primus ingressus est in eam, cum de terra in cęlum ascendisset. Sed neque heretici, qui Christi doctrinam non sequuntur suę confidentes scientię, unquam ad illam peruenient dicente Ecclesiaste: Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere, hoc est, in Ecclesiam Christi et collegium sanctorum. Huius urbis duodecim portę in Esaia et in Apocalypsi Ioannis numerantur, quę sunt duodecim apostoli. Per eorum quippe doctrinam nos intrare in Ecclesiam oportet, cum Spiritus Sanctus dicat: Diligit Dominus portas Syon super omnia tabernacula Iacob. In Lege enim simulachra ueritatis et umbrę, in Euangelio ipsa ueritas, quę ad paradisum, qui ueteribus clausus fuerat, perducit credentes. Iccirco Dominus magis diligere dicitur portas Syon, in quibus est ueritas Christi in carne apparentis, quam tabernacula Iacob, in quibus erant figurę et promissiones Christi uenturi. Hoc ipsa Ecclesia in Ecclesiastico confitetur dicens: Ego mater pulchrę dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctę spei. Hoc idem sanctus Dauid in psalmis testatur et ait: Elegit Dominus Syon, elegit eam in habitationem sibi. Hęc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Hic habitabo, inquit, iuxta illud Domini in Euangelio dictum: Et ego uobiscum usque ad consummationem* seculi. Hanc ob rem ad gratiarum actionem exhortatur eam Propheta dicens: Lauda, Hierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Syon, quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Et Esaias: Exulta —inquit —et lauda, habitatio Syon, quia magnus in medio tui Sanctus Israhel. Quod autem et firma permaneat Ecclesia Christi nec ab aduersariis destrui possit, idem propheta affirmat dicens: Respice Syon, ciuitatem solennitatis nostrę! Oculi tui uidebunt Hierusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit. Nec auferentur claui eius in sempiternum. Ecclesia Dei primum est Syon, id est specula, quia sperando bona futura contemplatur. Deinde Hierusalem dicitur, id est, pacis uisio, cum bonis ipsis, quę sperauerat, Deum uidendo fruitur, pro laboribus quietem, pro p ersecutione perpetuam adepta pacem. Vt autem ad hoc facilius perueniat, precatur pro ea Dauid dicens: Benigne fac, Domine, in bona uoluntate tua Syon, ut ędificentur muri Hierusalem; hoc est, ut multiplicentur sancti tui in regno tuo, ut perficiatur ędificatio et angelorum ruina hominum exaltatione reparetur.